PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

27.1.11 Abducens igitur eum a non querendo cogitationibus quod dictum est, uehementius eum tangit, infidelitatis accusans. Si uero nostram fide suscipere oportet natiuitatem, quo utique erunt digni qui eam qui unigeniti excogitationibus circumscrutantur?
CLOSE
Griffolini

27.1.11 His igitur Nicodemo admonito, ne id rationibus perscrutetur, uehementius eius incredulitatem accusat. Quod si generatio nostra fide credenda est, quo nam digni sunt supplicio, qui unigeniti generationem rationibus inquirunt?
CLOSE
Griffolini-Montanus

27.1.11 His igitur, Nicodemo admonito, ne id rationibus perscrutetur, vehementius eius incredulitatem accusat. Quod si generatio nostra fide credenda est: quo nam digni sunt supplicio, qui vnigeniti generationem rationibus inquirunt?
CLOSE
Montfaucon

27.1.11 Ut ergo illum abducat, ne ratiociniis dictum percipere quaerat, vehementius in illum invehitur, de incredulitate accusans. Si vero nostram illam generationem fide admittere oporteat, quo non digni sunt supplicio, qui Unigeniti generationem ratione inquirunt?