PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

27.3.14 Hic enim et mulieribus meretricibus adest ornatus. Multociens autem et multum preciosiora et micantiora, apud illas sunt uestimenta. Anime uero ornatus apud eos qui in uirtute uiuunt, solum est. Hec continue dico et dicens non cessabo, non pauperum curam ita habens ut nostrarum animarum.
CLOSE
Griffolini

27.3.14 Huiusmodi cultus corporis meretrices excolat1530: excolant, quibus uestimenta quam anima cariora sunt. Ornamenta animae uirtutis duntaxat amici amplectantur. Haec ego frequenter repeto, repetamque, nec cessabo, non tam pauperum, quam uestrarum animarum gratia.
CLOSE
Griffolini-Montanus

27.3.14 Huiusmodi cultus corporis meretrices excolant, quibus vestimenta quam anima chariora sunt, ornamenta animae virtutis duntaxat amici amplectantur. Haec ego frequenter repeto, repetamque, nec cessabo, non tam pauperum, quam vestrarum animarum gratia.
CLOSE
Montfaucon

27.3.14 Hujusmodi ornatum meretrices sectantur, quae saepe majori et opulentiori cultu gaudent. Ornatus autem animae penes virtutis studiosos tantum habetur. Haec frequenter dico, nec finem dicendi faciam, non pauperes tantum curans, quantum animas vestras.