PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

27.1.13 Tangens igitur uehementissime eum ostendit de reliquo, quoniam hoc non nouit solum, sed et alia multo plura hiis et maiora, et hoc per inductionem indicauit, ita dicens: Et nullus ascendit in celum nisi qui descendit de celo filius hominis qui est in celo.
CLOSE
Griffolini

27.1.13 Itaque Iesus Nicodemum corripiens, non solum ea se, sed et1470/1486/1530: om. alia plura, et longe maiora cognoscere hac adiectione ostendit: Nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit filius hominis, qui est in caelo.
CLOSE
Griffolini-Montanus

27.1.13 Itaque Iesus Nicodemum corripiens, non solum ea se, sed alia plura et longe maiora cognoscere, hac adiectione ostendit: Et nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit filius hominis qui est in coelo.
CLOSE
Montfaucon

27.1.13 Vehementius ergo in illum invehens; ostendit demum, se non modo illa nosse, sed etiam alia longe plura et majora; quod per sequentia ostendit dicens: Nemo in caelum ascendit, nisi qui de caelo descendit Filius hominis, qui est in caelo.