PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

27.1.4 Propter hoc utique et plura humiliora excelsis dicta sunt ab eo. Sed ut non hoc quamdam operet lesionem, rursus detinentia deorsum disciplinum. Non simpliciter depressiora ponit, nisi prius dixerit causam, propter quam hec dicit: Quod utique et hec fecit.
CLOSE
Griffolini

27.1.4 Propterea in humiliori crebrius: quam alto sermone uersatur. Sed ne hoc aliud afferat detrimentum: et humi discipulum detineat. non simpliciter posuit. sed causam affert: cur tam humiliter loquatur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

27.1.4 Propterea in humiliori crebrius, quam alto sermone versatur. Sed ne hoc aliud afferat detrimentum, et humi discipulum detineat, non simpliciter posuit: sed causam affert, cur tam humiliter loquatur.
CLOSE
Montfaucon

27.1.4 Ideo longe plura humilia dixit, quam sublimia. Sed ne hoc aliud damnum importaret, et humi discipulum retineret; inferiora illa non dicit, nisi causam illa dicendi afferat: quod hic etiam fecit.