PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

27.2.1 Cuius gratia non dixit manifeste quoniam debeo crucifigi. sed ad ueterem transcurrit typpum auditores? Primum quidem ut discant quoniam cognata uetera nouis, et non aliena ab hiis illa.
CLOSE
Griffolini

27.2.1 Sed qua nam gratia non manifeste se crucifigendum aperuit: sed ad ueterem figuram auditores relegauit? Primum quidem ut ueterum ad noua cognationem intelligeret.
CLOSE
Griffolini-Montanus

27.2.1 Sed qua nam gratia non manifeste se crucifigendum aperuit, sed ad veterem figuram auditores relegauit? Primum quidem, vt veterum ad noua cognationem intelligeret:
CLOSE
Montfaucon

27.2.1 Cur autem non clare dixit se crucifigendum esse, sed ad veterem figuram auditores remisit? Primum ut discerent veterum cum novis cognationem, scirentque haec illis aliena non esse;