PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

27.2.21 Quia enim dixit exaltari oportet, et mortem indicauit, enigmatice. Vt non tristis auditor ab hiis fieret uerbis, humanum quid de eo suspicans, et mortem eius extimans esse non existentiam, intuere qualiter id dirigit filium dei dicens esse eum qui datur et uite causam esse et uite eterne.
CLOSE
Griffolini

27.2.21 Et cum ea particula exaltari1486: exaltar oportet, moriturum se significaret, ne Nicodemus humanius affectus1486/1530: humanis affectibus perturbaretur, et omnino interiturum putaret, uide quo pacto auferat dubitationem. Nam cum dei filium datum dicat, et uitae et sempiternae uitae auctorem eum esse profitetur1470/1486/1530: profiteretur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

27.2.21 Et cum ea particula, Exaltari oportet: moriturum se significaret, ne Nicodemus humanis affectibus perturbaretur, et omnino interiturum putaret: vide quo pacto auferat dubitationem. Nam cum dei filium datum dicat, et vitae, et sempiternae vitae authorem eum esse profiteretur:
CLOSE
Montfaucon

27.2.21 Quia dixerat ipsum exaltatum iri, et mortem subindicaverat, ne verba istaec moerorem parerent auditori, et de ipso humanum quidpiam suspicaretur, putaretque mortem ipsi finem existendi futuram esse, vide quo pacto id attemperet, cum dicit datum esse Dei Filium, vitae causam, imo vitae aeternae.