PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

28.1.11 Et nimirum, et prior aduentus iudicii erat secundum iusticie rationem. Propter quid? Quoniam ante suum aduentum lex erat naturalis, et prophete et scripta. Rursus lex et doctrina et infinite promissiones, et signorum ostensiones et supplitia et tormenta et multa alia que corrigere poterant et consequens erat horum omnium expetere noxas.
CLOSE
Griffolini

28.1.11 Atqui et prior aduentus iudicii erat secundum iustitiae rationem. Quamobrem?B: Quamobrem Quoniam ante ipsum naturalis lex fuit et prophetae, praeterea1470/1486/1530: Propterea lex scripta et doctrinae, signa, et alia plura, quae nos admonuisse poterant. Quorum ratio non iniuria fuisset exigenda.
CLOSE
Griffolini-Montanus

28.1.11 Atqui et prior aduentus iudicii erat secundum iusticiae rationem. Quamobrem? Quoniam ante ipsum naturalis lex fuit, et prophetae: et praeterea lex scripta et doctrinae, signa, supplicia, et alia plura quae nos admonuisse poterant: quorum ratio non iniuria fuisset exigenda,
CLOSE
Montfaucon

28.1.11 Atqui prior etiam adventus judicii erat secundum justitiae rationem. Quare? Quia ante adventum ejus lex erat naturalis, prophetae, rursumque lex scripta, doctrina, mille promissiones, signa, supplicia, et alia multa, quae possent emendare; quorum ratio omnino exigenda erat.