Omelia XXVIII (xxvii)
28.1.1 Non enim misit deus filium suum in mundum, vt iudicet mundum, sed vt saluetur mundus per ipsum. Qui credit in eum, non iudicatur. Qui autem non credit, iam iudicatus est: quia non credit in nomine vnigeniti filii dei. Hoc est autem iudicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem. Erant enim eorum mala opera. Omnis enim qui male agit, odit lucem: et non venit ad lucem, vt non arguantur opera eius. Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, vt manifestentur opera eius, quia in deo sunt facta. Magna peccantium pars in scelerum sordibus diuina abutens1603: abutentes clementia,
28.1.2 nullam gehennam, nullum esse supplicium, omnia deum peccata dimittere asseuerat, quorum os Sapiens his verbis obstruit. Ne dicas miseratio eius magna, multitudinis peccatorum meorum miserebitur: misericordia enim et ira ab illo cito proximant. In peccatores respicit ira eius, et secundum magnitudinem misericordiae eius multa etiam reprehensio eius.
28.1.3 Vbi igitur dei clementia est, si pro peccatorum nostrorum meritis accipiemus? Quod autem ita se res habeat, audi prophetam et Paulum dicentem, alterum quidem: Tu retribues vnicuique secundum opera eius: alterum vero, Qui reddet vnicuique secundum opera eius.
28.1.4 Quod autem etiam in hoc multa dei clementia ostendatur, hinc constat. Duas nobis vitas deus constituit, praesentem et futuram. Praesentem, in certamen posuit, futuram, in certaminis praemium.
28.1.5 Qua nam ratione? Multa et grauia commisimus, neque a pueris in vltimam vsque senectutem abstinuimus, quin innumeris animam sceleribus coinquinaremus, nullam eorum a nobis rationem exegit, sed per regenerationis lauacrum his nos absoluit1603: absoluit, et, iusticiam et sanctificationem largitus est:
28.1.6 quid ergo, dices, qui a cunabulis diuinis mysteriis initiatus, deinde multa in peccata prolapsus est? Is profecto maioris reus est supplicii: ex ipsis namque peccatis post mysteriorum initiationem longe grauius affligimur:
28.1.7 quod Paulus his verbis significauit: Irritam quis faciens legem Mosi, sine vlla miseratione duobus, vel tribus testibus moritur: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui filium dei conculcauerit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit?
28.1.8 Maiori igitur supplicio hic obnoxius, veruntamen etiam huic poenitentiae portas aperuit, et multas abluendi peccati vias praebuit. Considera, quaeso, quanta haec sint benignitatis exempla, vt quod per gratiam peccata remiserit, et post gratiam1603: gratiam peccata remiserit, et post gratiam peccanti et reo non supplicium, sed emendationis spacium, diuina largiatur clementia.
28.1.9 Propterea inquit Christus Nicodemo: Non misit deus filium suum in mundum, vt iudicet mundum, sed vt saluetur mundus per ipsum. Duo enim sunt Christi aduentus, et praeteritus et futurus, sed non iisdem de causis: sed praeteritus, non vt iudicaret, sed vt dimitteret: futurus contra, non vt dimitteret, sed iudicaret.
28.1.10 Propterea de praeterito inquit: Non veni, vt iudicem mundum, sed vt saluum faciam mundum. De futuro: Cum venerit filius in gloria patris sui, statuet oues quidem a dextris, haedos autem a sinistris: et alias quas in hanc sententiam parabolas locutus est.
28.1.11 Atqui et prior aduentus iudicii erat secundum iusticiae rationem. Quamobrem? Quoniam ante ipsum naturalis lex fuit, et prophetae: et praeterea lex scripta et doctrinae, signa, supplicia, et alia plura quae nos admonuisse poterant: quorum ratio non iniuria fuisset exigenda,
28.1.12 sed immensa benignitate sua haec non inquirit, sed parcit: nam si peccata iudicasset, omnes repente perissent. Omnes enim peccauerunt, inquit, et egent gloria dei. Vides summam dei clementiam? Qui credit in filium, non iudicatur. qui autem non credit, iam iudicatus est. Atqui si tunc non venit, vt iudicaret mundum: quo pacto qui non credit, iam iudicatus est,
28.1.13 si nondum adest iudicii tempus:1603: tempus? Aut igitur, inquit, ipsam incredulitatem sine poenitentia supplicium (siquidem priuatio lucis per se supplicium maximum est) aut futurum praenunciat.
28.1.14 Nam quemadmodum homicida, etsi iudicis sententia sit indemnatus, damnatur tamen ipsius rei natura: ita et incredulus, siquidem et Adam qua die comedit a ligno, mortuus est: ea enim lata est sententia, In quacunque die comederitis a ligno, morte moriemini.
28.1.15 Atqui viuebat. quo modo igitur mortuus est? Diuina sententia, et rei natura: quippe qui seipsum supplicio facit obnoxium, sub supplicio est: si non re, tamen sententia:
28.1.16 ne quis enim cum audiret eum non venire, vt iudicaret mundum, impunitum peccatum arbitraretur, et pigrior fieret: hanc tollit opinionem, inquiens: Iam iudicatus est.
28.1.17 Nam cum multo post tempore futurum est iudicium, eius iam formidinem incutit, quod incredibilem ipsius prae se fert humanitatem: quod non solum filium daret, sed iudicii quoque tempus differret in longum, vt abluendi criminis potestas fieret peccatoribus et infidelibus.
28.1.18 Qui credit in filium, non iudicatur. Qui credit, non curiosius inuestigat, non percontatur diligentius. Quid igitur, si immundam vitam viueret, si non recte operaretur? hos ne vere quidem fideles esse Paulus inquit? Confitentur se nosse deum, factis autem negant:
28.1.19 veruntamen hic illud dicit propter hoc ipsum non iudicari, sed operum grauius postmodum supplicium daturum dicit, infidelitatis autem causa, eo quod semel credidit, non punitur.
28.2.1 Vides quo pacto ab horrendis principiis in eandem rursus rationem descendit? Primum inquit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non introibit in regnum dei: nunc autem, Qui non credit in filium, iam iudicatus est. Noli, inquit, arbitrari quicquam ei dilationem conferre. Iam reus est, nisi mutet sententiam:
28.2.2 nihil autem meliori conditione erit infidelis, quam qui iam damnati sunt, et supplicio affecti. Hoc est autem iudicium, Quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem. Cuius particulae haec est sententia: Idcirco plectuntur quod tenebras dimittere, luci obuiam fieri noluerunt.
28.2.3 His verbis omnem aufert infidelibus excusationem. Nam si ad operum rationem exigendam, et errata punienda venissem, possent sane excusari, si me non sequerentur: sin autem venerim vt a tenebris liberem, et ad lucem adducam,
28.2.4 quisnam eius miserebitur, qui cognita luce in tenebris potius degere perseuerat? Cum enim nulla in re nos accusare possint, sed innumera a nobis acceperint beneficia, resiliunt tamen,
28.2.5 quod alibi significauit: Oderunt, inquit, me gratis. Et rursum. Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent. Siquidem qui in tenebris versatur, deficiente lumine, aliqua fortassis venia dignus est: qui vero adueniente luce tenebras sectatur, mali profecto, prauique animi prae se fert argumentum.
28.2.6 Sed cum multis hoc incredibile videatur, vt quispiam luci tenebras praeferat, adducit causam quare ita affecti sint. Erant, inquit, eorum mala opera. Omnis autem qui male facit, odit lucem, et non venit ad lucem, vt non arguantur opera eius.
28.2.7 Et profecto non ad iudicandum, neque ad inquirendum venit, sed ad dimittenda peccata, et salutem per fidem largiendam. Qua igitur ratione fugerunt? Si iudicatum venisset, aliquid habuissent excusationis.
28.2.8 Qui enim alicuius sibi culpae conscius est, iudicem fugere solet: indulgenti autem errantes quoque obuiam fiunt: quod si ad indulgendum venit, consentaneum erat, vt plurimorum criminum conscii prompto animo se exhiberent,
28.2.9 quod multi fecerunt: etenim publicani, et peccatores Iesum sequebantur et discumbebant cum eo. Quid ergo his verbis significauit? eos notat qui semper in malicia perseuerant. Ipse idcirco venit, vt vetera peccata dimitteret, et in posterum cautiorem hominem redderet:
28.2.10 verum cum nonnulli ita ad virtutis labores tolerandos fluxi sint et imbecilles, vt ad extremam vsque respirationem maliciae studeant nunquam se absoluere curantes, eos hoc in loco Christus significauit.
28.2.11 Nam cum Christi assertor, ad doctrinae rectitudinem vitam etiam sanctam addat, ideo ad me venire formidant, inquit, quoniam a recta formidant vita.
28.2.12 Qui enim gentilium errores sectatur, a nemine libere reprehenditur: quippe qui eiusmodi deos colunt, et ipsis turpes, et ridiculos, quales ipsi sunt, honores exhibent, non aliena a doctrina sua opera prae se ferunt:
28.2.13 qui autem dei sunt, et desidiose viuunt, omnes et expostulant eos, et accusant: tantae etiam apud inimicos admirationi est veritas.
28.2.14 Vide igitur quam diligenter omne prosequitur. Non enim, inquit, qui male fecit, non venit ad lucem: sed qui in malis perseuerat operibus, hoc est qui semper in viciorum luto versatur, neque vult meis subiici legibus, sed his praeuaricatis, fornicatur licenter, et caetera quae prohibentur, exequitur:
28.2.15 huc enim prodiens, tanquam fur in luce, manifestus redditur: idcirco sub ditionem meam venire recusat. Multi gentilium inneniuntur, qui ideo Christianae religioni se inhaerere non posse causantur, quoniam ab ebrietate, fornicatione, et caeteris huiusmodi affectibus nequeant abstinere.
28.2.16 Quid igitur? Nonne et Christiani malae et perditae vitae, gentiles vero philosophiae studiosissimi inueniuntur? Quod multi Christiani perdite viuant, non ignoro: quod autem Gentiles recte faciant, hoc adhuc mihi non satis constat:
28.2.17 neque tu mihi natura ipsa mansuetos, et modestos adduxeris, hoc enim non est virtus: sed eos qui cum affectibus trahuntur fortiter resistunt, hos tamen non habes.
28.2.18 Futurorum bonorum spes, et gehennae metus, et alia huiusmodi vix hominem in virtute continent: quibus nil horum persuadet, hi minime virtutem amplectuntur:
28.2.19 si qui autem simulant, gloriae causa simulant: et qui ita affectus est, cum latere opera sua posse confidet, minime a prauis cupiditatibus abstinebit.
28.2.20 Verum ne cuipiam contentiosi esse videamur, concedamus ex Gentilibus esse qui recte viuant, neque hoc positioni nostrae contradicit. Quod enim frequenter, non quod raro contingit, intelligendum est.
28.3.1 Considera autem quo pacto aliunde etiam omnem aufert Gentilibus excusationem. In mundum lucem venisse dicit: num ea quaesierunt inquit? num laborarunt? num adnixi sunt vt eam inuenirent?
28.3.2 Venit ad eos lux, neque obuiam facti sunt: quod si Christianorum nonnulli male viuunt, respondebimus non de his intelligi qui Christiani nati sunt, et a maioribus suis pietatem didicerunt,
28.3.3 licet hi saepenumero doctrina viciosa vitam mutauerint sed de his, vt arbitror, qui Gentilium, vel Iudaeorum professione contempta, veram fidem amplecti deberent.
28.3.4 Ostendit enim errantium neminem fidei se subiecturum, nisi prius rectam sibi vitam persuadeat: et neminem nisi prorsus maliciae deditum in incredulitate persistere:
28.3.5 neque mihi dixeris eum neque incontinentem esse, neque raptorem: non enim haec sola virtus est. Quid haec illi prosunt, si inanis gloriae seruus sit, et amicorum sodalitatem veritus, in errore permaneat?
28.3.6 hoc non est recte viuere: neque enim gloriae seruus minus peccat quam fornicator: imo longe plura et grauiora committit. Sed da mihi apud Gentiles aliquem omnibus affectibus, et malicia liberum: non inuenies.
28.3.7 Nam qui apud eos magni habentur, et pecuniis, et ventri, vt aiunt, dominantur, maxime omnium hominum gloriae seruierunt: quod malorum omnium est causa.
28.3.8 Hinc et Iudaei in perfidia manserunt, quos arguens Christus inquit: Quo modo potestis vos credere, qui gloriam ab inuicem accipitis? Et quid tandem ad Nathanael, cui etiam veritatem testatus est, haec verba non habuit, neque longiori sermone vsus est? quoniam non eo studio venerat,
28.3.9 hic enim hoc sibi faciendum constituerat: et quod alii quieti, hic auditioni tempus exhibuit: ille ab alio persuasus accessit, non tamen quin1603: quid admoneret praeteriit. Siquidem inquit, Amen amen dico vobis, posthac videbitis coelum apertum, et angelos dei ascendentes, et descendentes supra filium hominis.
28.3.10 Huic nihil tale, sed de generatione et vita aeterna, diuerso sermone secundum subiectam materiam locutus est. Nam cum ille prophetarum dicta proculdubio crederet nec formidolosus esset, tantum audire satis habuit:
28.3.11 hic autem cum adhuc formidaret, non quidem manifeste omnia ei Christus aperuit: sed eius mouit mentem, vt timore timorem eiiceret, cum non credentem iudicari, et non credere a praua conscientia proficisci diceret.
28.3.12 Humanam nanque gloriam magnifaciebat, et pluris quam supplicium. Multi enim, inquit, ex principibus crediderunt in eum, sed propter Iudaeos non confitebantur:
28.3.13 praeterea eum coarguit, cum dicat nulla1603: om. alia ratione hominem non credere, quam quod vitam immundam viuit:
28.3.14 Et in sequentibus inquit, Ego sum lux: hic autem, Venit lux in mundum: in principiis enim obscurius, inde apertius locutus est. Veruntamen Nicodemus multitudinis gloria mulcebatur, quam ob rem debitam fiduciam habere non poterat.
28.3.15 Fugiamus igitur inanem gloriam, quae caeteris est affectibus violentior: hinc auaricia, hinc pecuniarum amor, hinc odium, bella, pugnae. Quippe qui plura amat, minime constare poterit:
28.3.16 amat autem nullam aliam ob rem, quam inanem gloriam. Et qua nam gratia, dic quaeso, eunuchorum, et mancipiorum gregibus, et huiusmodi rebus friuolis, et inanibus multi stipari volunt? non necessitatis gratia, sed vt importuni huius affectus obuios omnes testes habeant,
28.3.17 horum caput est inanis gloria: quod si abscindemus, reliqua maliciae membra interibunt, et nil prohibuerit, quin terram vt coelum incolamus:
28.3.18 neque ad maliciam tantum quos capit animos impellit inanis gloria, sed et virtutibus se insinuat: a quibus cum nos abstrahere non possit, in ipsa virtute maiorem in modum nos offendit, multis nos laboribus subiicit, quorum omnem fructum penitus aufert.
28.3.19 Siquidem qui inani gloria mulcetur, ieiuniorum, orationum, misericordiae omnem mercedem amittit. Quid hoc damno miserius, cum frustra verberemur, et ridiculi fiamus, et superna excidamus gloria?
28.3.20 Neque enim fieri potest vt qui vtramque desiderat, vtramque consequatur: sed si vnam optauerimus, coelorum videlicet gloriam, vtranque consequemur.
28.3.21 Quamobrem si gloriam assequi volumus, humanam fugiamus gloriam, et diuinam duntaxat prosequamur:
28.3.22 hoc pacto et hanc, et illam adipiscemur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula, seculorum, Amen.