PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

28.2.15 Huc enim ueniens ut in luce fur manifestus fiat, propterea principatum fugit meum. Multos denique est audire Hellines dicentes. Propterea non posse ad fidem nostram uenire quia non possunt a fornicatione et ebrietate et a talibus abstinere delictis.
CLOSE
Griffolini

28.2.15 Huc enim tanquam in lucem prodiens fur manifestus deprehenditur. Iccirco sub ditionem meam uenire recusat. Multi gentilium inueniuntur, qui ideo Christianae religioni se inhaerere non posse causantur, quoniam ab ebrietate, fornicatione, et coeteris huiusmodi affectibus nequeant abstinere.
CLOSE
Griffolini-Montanus

28.2.15 huc enim prodiens, tanquam fur in luce, manifestus redditur: idcirco sub ditionem meam venire recusat. Multi gentilium inneniuntur, qui ideo Christianae religioni se inhaerere non posse causantur, quoniam ab ebrietate, fornicatione, et caeteris huiusmodi affectibus nequeant abstinere.
CLOSE
Montfaucon

28.2.15 Huc enim se conferens, quasi fur in luce statim manifestus redditur. Ideoque imperium fugit meum. Certe multos Gentilium dicentes audimus, se ideo non posse ad fidem nostram accedere, quod non possint1862: possent ab ebrietate, fornicatione caeterisque hujusmodi vitiis abstinere.