Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)
Omelia XXVIII (fol.48va-50rb)
28.1.1 Non enim misit deus filium suum ut iudicet mundum sed ut saluet mundum. Multi pigriorum in peccatorum magnitudine et negligentie superhabundantia, dei utentes misericordia, hec loquuntur uerba.
28.1.2 Non est gehenna, non est supplitium, omnia deus dimittit nobis peccata. Quos obstruens quidam uir sapiens ait: Ne dicas quoniam miseratio eius multa multitudini peccatorum meorum propitiabitur, quoniam misericordia et ira apud eum et super peccatores quiescent furor eius. Et rursus: Secundum multam misericordiam eius, multa et redargutio eius.
28.1.3 Et ubi ait: Que clementie si ea que secundum dignationem accipiemus peccatorum. Quoniam quidem ea que secundum dignationem recipiemus, audi et prophetam et Paulum dicentem: Hunc quidem quoniam tu reddes unicuique secundum opera eius. Illum uero quod reddet unicuique secundum opus eius. Quoniam oportet omnes nos ostendi ante tribunal Christi ut absportet unusquisque ea que per corpus, ad ea que egit sine bonum siue malum.
28.1.4 Quoniam autem et ita multa est clementia dei et hoc hinc est manifestum. In duo enim uite secula, diuidens deus nostra hec dico presentem uitam et futuram, et hanc quidem in agonum ordine, illam uero in loco coronarum faciens esse, multam et hinc clementiam demonstrauit.
28.1.5 Qualiter et quomodo? Quoniam agentes multa et difficilia peccata et non deficientes a iuuentute in ultimam senectutem infinitis animam nostram coinquinare malis, nullus horum expetiit noxas nostrorum nos peccatorum. Sed dedit eorum remissionem per lauachrum regenerationis et iusticiam et sanctimoniam largitus est.
28.1.6 Quid igitur ait si ex prima etate misteriis dignus factus quis, post hec infinita peccauerit, hic talis de reliquo maiori supplitio dignus. Eorumdem enim peccatorum non easdem accipimus solum dampnationes. Sed multo difficiliores cum post misteriorum eruditionem peccauerimus;
28.1.7 et ostendit hec Paulus ita dicens: Adnichilans quid legem Moysi sine miseratione in duobus uel tribus testibus moritur. Quanto extimatis deteriori erit dignus supplitio qui filium dei conculcat et sanguinem testamenti communem estimet et gratie spiritus conuitiatur?
28.1.8 Ergo magis torquebitur post gratiam peccans. Verumptamen in hoc penitentie aperuit ianuas et multis modis dedit abluere ea que deliquit si uoluerit. Excogita igitur quales hee clementie ostensiones et gratia dimittere et post gratiam eum qui peccauit et dignus erat supplitio, non torqueri sed dare tempus et dilationem excusationis;
28.1.9 propter hec omnia, Christus ad Nichodemum dixit: Non misit deus filium suum ut iudicet mundum, sed ut saluet mundum. Duo enim sunt Christi aduentus, qui iam factus est et qui uenturus est. Non in eisdem autem hii duo, sed prior quidem factus est non ut scrutetur que acta sunt a nobis, sed ut dimittat. Secundus autem non ut dimittat, sed ut scrutetur.
28.1.10 Propterea de priori quidem ait: Non ueni ut iudicem mundum, sed ut saluem mundum. De secondo autem: Cum uenerit filius hominis in gloria patris sui statuet oues quidem a dextris et edos a sinistris, et abibunt hii quidem in uitam, illi uero in supplitium eternum et quotcumque alias tales dixit parabolas.
28.1.11 Et nimirum, et prior aduentus iudicii erat secundum iusticie rationem. Propter quid? Quoniam ante suum aduentum lex erat naturalis, et prophete et scripta. Rursus lex et doctrina et infinite promissiones, et signorum ostensiones et supplitia et tormenta et multa alia que corrigere poterant et consequens erat horum omnium expetere noxas.
28.1.12 Sed quia clemens est, non facit scrutationem sed remissionem interim omnium horum. Quia si hoc fecisset uniuersi simul repente rapti essent. Omnes enim peccauerunt ait, et indigent gloria dei. Vides clementie inenarrabilem superhabundantiam. Qui credit in filium non iudicatur. Qui uero non credit iam iudicatus est.
28.1.13 Et nimirum si non propter hoc uenit ut iudicet mundum. Qualiter qui non credit iam iudicatus est. Si nondum adest iudicii tempus aut igitur ait quoniam ipsam decredere impenitenter supplicium est. Extra lumen enim esse et secundum se ipsum maximum habet supplicium, aut quod futurum est presonat.
28.1.14 Quemadmodum enim qui occidit et si nondum sententia iudicantis condemptaus est, rei tamen condempnatus est natura. Ita et qui incredulus est. Quia et Adam qua die comedit de ligno mortuus est. Ita enim et enuntiatio habuit. Quacumque die comederitis de ligno ait moriemini.
28.1.15 Et nimirum uiuebat. Qualiter igitur mortuus est? Enunciatione et rei natura. Qui enim obnoxium se ipsum supplitio fecit, sub tormento est. Et si non re interim, sed sententia.
28.1.16 Vt enim non audiens quis quoniam non ueni ut iudicem mundum impune extimet peccare, et pigrior fiat, et hanc obstruit negligentiam dicens, iam iudicatus est;
28.1.17 quia enim non tardabat iudicium et nondum aderat prope agit timorem supplitii, et ostendit iam hoc tormentum. Sed et hoc multe clementie est, scilicet non solum date filium, sed et iudicii tardare tempus ut fiat potestas hiis qui peccauerunt, abluere que deliquerunt.
28.1.18 Qui credit in filium non iudicatur. Qui credit et non circumscutatur. Qui credit, non qui inuestigat. Quid igitur si inmundam uitam habeat et actus non bonos? Maxime quidem et hos tales neque proprios esse Paulus ait. Deum enim confitentur scire, operibus autem negant.
28.1.19 Verumptamen hic illud representat. Quoniam secundum hoc ipsum non iudicatur. Sed operum quidem difficiliorem dabit uindictam. Infidelitatis autem gratia, non torquitur, quia credidit semel.
28.2.1 Vides qualiter a terribilibus quidem incipiens, in ipsa eadem quidem desinit? Nam incipiens quid dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum dei. Hic autem rursus: Quoniam qui non credit in filium, iam iudicatus est; hoc est ne extimes dilationem, proficere quid ei qui obnoxius iam factus est si non transmutetur.
28.2.2 Hiis enim qui condempnati sunt et torquentur, in nullo melius disponetur. Qui credit hoc autem est iudicium, quoniam uenit lux in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem. Quod autem dicit tale est, propterea torquetur quoniam tenebras dimittere et luci occurrere noluerunt;
28.2.3 hic de reliquo et omni eos priuat excusatione. Nam siquidem uenissem torquens ait, expetens noxas eorum que acta sunt, haberent dicere quoniam propter hoc resiliuimus. Nunc autem ueni eripere a tenebris et ad lucem agere.
28.2.4 Quis igitur eius qui non uult a tenebris ad lucem accedere miserebitur utique? In nullo enim habentes incusare nos, sed infinitis beneficiis digni effecti inquit, resiliunt a nobis;
28.2.5 hoc et alibi accusans eos dicit: Quoniam odio habuerunt me gratis. Et rursus: Si non uenissem et loqutus eius fuissem, peccatum non haberent. Nam qui quidem in absentia lucis in tenebris sedet, fortassis utique remissionem habebit. Quia autem presentia lucis ipsis tenebris inheret, peruerse mentis et litigiose argumentum defert aduersus se ipsum.
28.2.6 Deinde quia uidebatur quod dictum est, incredibile esse multis. Nullus enim tenebras prehonorabat luci, ponit et causam a qua hoc passi sunt. Que igitur est hec? Erant enim eorum ait pernitiosa opera. Omnis enim qui mala agit, odit lucem et non uenit ad lucem, ut non appareant eius opera.
28.2.7 Et nimirum non iudicans neque scrutans ueni, sed ignoscens et dimittens delicta, et a fide salutem dans. Igitur et malo suo fugerunt. Nam siquidem in iudicium ueniens sedisset, haberet aliquam rationem quod dictum est.
28.2.8 Qui enim malorum sibi conscius est, iudicem fugere consueuit. Ignoscenti uero quid deliquerunt, occurrunt. Si igitur ignoscens uenit, huic maxime occurrere decens erat eos qui multorum sibi ipsis conscii erant peccatorum. Quod denique et in multis factum est.
28.2.9 Etenim et publicani et peccatores uenientes recumbebant cum Ihesu. Quid igitur est quod dictum est de hiis qui eligunt semper in malitia manere hec dicit. Nam ipse quidem propter hoc uenit ut priora quidem dimittat peccata, ad futura uero muniat.
28.2.10 Quia uero quidam sunt ita molles et dissoluti ad eos qui pro uirtute sunt labores, ut usque ad ultimas respirationes uelint adherere malitie et nunquam ab ea desistere hos iniurians hoc ostendit.
28.2.11 Quia enim Christianissimus est dogmatum rectitudine et conuersatione sana expetit timuerunt ait transponi ad nos, quia nolunt uitam rectam ostendere.
28.2.12 Nam eum quidem in Hellisimo uiuit nullus utique redarguit. Qui enim deos tales habet et festa similiter diis turpia et derisibilia digna dogmatibus et opera demonstrat.
28.2.13 Qui uero dei sunt, pigre uiuentes omnes dirigentes habent et accusantes tanta et apud inimicos ueritatis est admiratio.
28.2.14 Vide qualiter cum diligentia ponit quod ait. Non enim dixit qui mala egit non uenit ad lucem, sed qui agit, hoc est semper. Qui enim semper uult uoluntari peccati gurgite, non uult legibus se ipsum subicere meis. Sed exterius manens, fornicatur cum otio et alia omnia agit que prohibita sunt.
28.2.15 Huc enim ueniens ut in luce fur manifestus fiat, propterea principatum fugit meum. Multos denique est audire Hellines dicentes. Propterea non posse ad fidem nostram uenire quia non possunt a fornicatione et ebrietate et a talibus abstinere delictis.
28.2.16 Quid igitur ait non sunt et Christiani mala agentes et Hellines in philosophiam uiuentes, Christiani quidem quoniam mala agentes sunt, noui et ego. Si autem et Hellines recte uiuentes sunt, hoc non adhuc uidi et noui manifeste.
28.2.17 Ne enim michi dicas eos qui a natura sunt mites et ornatos. Non enim est hoc uirtus, sed eum dic qui multam a passionibus sustinet uiolentiam, et philosophantem. Sed non utique habes.
28.2.18 Si enim regni enuntiatio et gehenne mine, et alia tanta doctrina uix detinent in uirtute homines, uacatione demum qui de mille horum suasi sunt, pertransibunt uirtutem.
28.2.19 Si uero quidem et hypocrisim fingunt, glorie gratia hoc faciunt. Qui autem glorie gratia hoc facit cum licuerit latere, non parcet uti malis desideriis.
28.2.20 Verumptamen ut non uideantur quibusdam altercatores. Concedimus recte uiuentes esse in Hellinibus. Nunquam enim hoc aduersatur huic sermoni. Quod enim ad multum contingit dixit, sed non quod raro fit.
28.3.1 Vide uero qualiter et aliunde puniat omni excusatione eos dicens, quoniam uenit lux in mundum. Nunquid enim ipsi ait eam quesierunt? Num laborauerunt non fatigati sunt ut inuenirent?
28.3.2 Ipsa lux uenit ad eos, et neque ita cucurrerunt. Verum quia quosdam apud Christianos esse uiuentes decens illud utique dicemus quoniam non de hiis qui ab initio facti sunt Christianis, et neque de hiis qui ex progenitoribus susceperunt pietatem, hoc dicit, et si quam maxime et multociens a dogmatum certitudine semoti sunt.
28.3.3 Sed tamen non de hiis eum extimo nunc dicere, sed de hiis que ex Hellinibus uel Iudeis ad rectam transponendi erant fidem.
28.3.4 Ostendit enim quoniam nullus utique eliget in errore uiuens ad fidem uenire, non prius inscribat sibi ipsi uitam rectam, et nullus infidelitate manebit, non prius eligens semper esse malus.
28.3.5 Ne enim michi dicas quoniam sobrius sit et non rapit. Non utique hec sola sunt uirtus. Que enim utilitas cum hoc quidem habeat, gloriae uero fit uane seruus? Et amicorum uoluntatem erubescens in errore maneat?
28.3.6 Hoc enim non est recte uiuere. Glorie enim seruus fornicante non minor est, ita multo plura et difficiliora operatur ille. Sed dic michi aliquem ab omnibus erutum passionibus et omni malitia liberum et manentem apud Hellines? Sed non habes.
28.3.7 Etenim qui magna apud eos gloriati sunt et pecunias et uentrem superauerunt, et aiunt, glorie maxime omnium hominum serui facti sunt quod omnium causa malorum est.
28.3.8 Ita et Iudei manserunt Iudei. Ideoque accusans eos dixit: Qua potestis credere gloriam ab hominibus accipientes? Et quid utique Nathanaeli, cui et ueritatem testatus est, neque loqutus est, neque extendit sermonem longum? Quoniam neque ille cum tanto accessit studio.
28.3.9 Nam hic quidem hoc opus ponebat, et quod alii tempus requiei habebant, hoc hic tempus auditionis faciebat. Ille uero ab alio suasus ueniebat. Verum neque illum transcurrit; ad illum enim ait: Amodo uidebitis celos apertos et angelos dei ascendentes et descendentes;
28.3.10 huic autem nichil horum ait. De dispensatione uero et eterna uita, loquitur differenter unicuique ad subiectam optionem loquens. Nam illi quidem quia et que prophetarum erant sciebat, et neque timidus ita erat, sufficiebat tanta audire solum.
28.3.11 Hic uero quia a formidine detinebatur adhuc, manifeste ei omnia non reuelat. Concussit autem eius mentem ut timore timorem emittat, eumque qui non credit, dicit iudicari et hoc id est non credere a pernitiosa fieri conscientia.
28.3.12 Quia enim et de ea que ab hominibus est gloria multum fecerat sermonem, et de ea magis quam de supplitio. Multi enim ait principum credebant in eum, propter Iudeos autem non confitebantur;
28.3.13 et ab hac eum tangit et ostendit per ea que dicit quoniam non est possibile eum qui michi non credit propter aliud quid non credere quam propterea quia uitam immundam habet.
28.3.14 Et procedens quidem ait: Ego sum lux. Hic autem uenit lux in mundum. In initiis enim coobumbrate magis loquebatur, procedens uero manifestius. Ita hic a gloria multorum homo detinebatur. Ideoque neque propalari sustinebat ut oportebat.
Morale xxviii. Aduersus uane gloriosos.
28.3.15 Fugiamus igitur uanam gloriam. Hec enim omnibus magis est passio tyrannica. Hinc auaritia et pecuniarum concupiscentia, hinc odium et bella et perlia. Qui enim ampliora concupiscit, nusquam stare poterit.
28.3.16 Concupiscit autem nequaquam aliunde, quam a concupiscendo uanam gloriam. Cuius enim gratia dic michi multitudinem ennuchorum et mancipiorum greges, et multam multi circuminduunt ymaginationem? Non neccesitatis causa, sed ut testes habeant huius importune ymaginationis, eos qui obuiant.
28.3.17 Si igitur hanc absciderimus, cum capite et reliqua malitie interficiemus membra, et nichil quod prohibeat erit terram nos habitere ut celum.
28.3.18 Neque enim ad malitiam solam impellit captos, sed et uirtutibus obstat. Et cum nos inde eicere non poterit in ipsa uirtute multum dampnum operatur, labores quidem sustinere cogens, fructibus uero priuans.
28.3.19 Qui enim ad hanc respicit et ieiunans et orans et miserens abicit mercedem suam. Quid hoc dampno miserabilius fiet umquam siquidem contigerit incidi uane et inaniter et derisibilem fieri et ab ea que desuper est excidere gloria?
28.3.20 Non enim est utrasque concupiscentem, utrisque potiri hominem. Nam potiri quidem est utrisque cum non utrasque, sed eam que ex celis desideramus. Vtrasque autem concupiscentem, non est utrisque potiri.
28.3.21 Ideoque si uolumus gloria frui, fugiamus humanam gloriam et eam que a deo est solam cupiamus. Ita enim et hac et illa potiemur.
28.3.22 Qua fiat omnes nos frui gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi per quem et cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu in secula seculorum amen.