PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

28.2.10 Quia uero quidam sunt ita molles et dissoluti ad eos qui pro uirtute sunt labores, ut usque ad ultimas respirationes uelint adherere malitie et nunquam ab ea desistere hos iniurians hoc ostendit.
CLOSE
Griffolini

28.2.10 Verum cum nonnulli ita ad uirtutis labores tolerandos fluxi sint et imbecilles, ut cum uita malitiae studeant, nunquam se absoluere curantes, eos hoc in loco Christus significat1486/1530: significauit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

28.2.10 verum cum nonnulli ita ad virtutis labores tolerandos fluxi sint et imbecilles, vt ad extremam vsque respirationem maliciae studeant nunquam se absoluere curantes, eos hoc in loco Christus significauit.
CLOSE
Montfaucon

28.2.10 Quia vero quidam sunt ita molles et dissoluti ad virtutis sustinendos labores, ut ad extremum usque halitum velint in peccatis persistere, et nunquam ab illis abscedere, illos hic incessere videtur.