Commentarius

[Homilia XXVIII]

28.1.1 Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvum faciat mundum. Multi ex segnioribus, ad peccata multiplicanda et negligentiam augendam divina abutentes clementia ita loquuntur.

28.1.2 Nulla est gehenna, nullum supplicium, omnia Deus peccata remittit; quorum os sic obstruit sapiens quidam: Ne dicas, Miseratio ejus magna, multitudinis peccatorum meorum miserebitur: quia misericordia et ira apud ipsum, et super peccatores ardebit furor ejus; et rursum, Ut multa misericordia ejus, et multa redargutio ejus.

28.1.3 Et ubi, inquies, benignitas ejus, si secundum peccatorum nostrorum merita accepturi sumus? Quod secundum merita accepturi simus, audi Prophetam et Paulum dicentem, illum quidem, Tu reddes unicuique secundum opera sua; hunc autem, Qui reddet unicuique secundum opus suum.

28.1.4 Quod autem nihilominus magna sit Dei clementia, vel hinc palam est, quod cum in vitas duas nostra Deus diviserit, aliam certaminum, aliam coronarum, multam hac in re quoque benignitatem exhibuerit.

28.1.5 Quomodo? Quia postquam innumera peccata admisimus, nec cessavimus a juventute ad extremam usque senectutem sceleribus animam nostram inquinare, nullas eorum poenas repetat, sed per lavacrum regenerationis veniam concedat, imo justitiam et sanctificationem elargiatur.

28.1.6 Quid ergo, inquies, si quis a prima aetate mysteriis dignatus, post haec in mille peccata incidat? Hic certe majori obnoxius est supplicio. Eorumdem enim peccatorum non pares subimus poenas, sed longe graviores, si postquam initiati sumus in scelera ruimus.

28.1.7 Id significat Paulus his verbis: Irritam faciens quis legem Mosis, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, et gratiae Spiritus contumeliam fecerit?

28.1.8 Ergo majori ille dignus erit supplicio. Verumtamen huic poenitentiae portas aperuit, ac multos abluendi peccata modos subministravit, si ille voluerit. Cogites velim quanta sint haec clementiae argumenta, quod per gratiam remiserit, et quod post gratiam peccatorem supplicii dignum non puniat, sed emendationis spatium concedat.

28.1.9 Propterea ait Christus Nicodemo: Non misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvet mundum. Duo enim sunt Christi adventus; qui jam fuit, et qui futurus est: sed non iisdem de causis ambo; sed prior fuit, non ut facinora nostra examinet, sed ut dimittat; secundus erit, non ut dimittat, sed ut examinet.

28.1.10 Ideo de priore quidem dicit: Non veni ut judicem mundum, sed ut salvem mundum. De secundo autem, Cum venerit Filius in gloria Patris sui, statuet oves quidem a dextris, hoedos autem a sinistris: et abibunt alii quidem in vitam, alii in supplicium sempiternum.

28.1.11 Atqui prior etiam adventus judicii erat secundum justitiae rationem. Quare? Quia ante adventum ejus lex erat naturalis, prophetae, rursumque lex scripta, doctrina, mille promissiones, signa, supplicia, et alia multa, quae possent emendare; quorum ratio omnino exigenda erat.

28.1.12 Sed quia clemens est, non examen, sed veniam exhibit. Si enim perquisitionem fecisset, omnes plane de medio sublati fuissent: Omnes enim peccaverunt, inquit, et egent gloria Dei. Vides summam clementiam? Qui credit in Filium, non judicatur: qui autem non credit, jam judicatus est.

28.1.13 Atqui si tunc non venit ut judicaret mundum, quomodo qui non credit, jam judicatus est, si nondum adest judicii tempus? Vel hoc dicit, quia ipsa incredulitas sine poenitentia supplicium est; nam extra lucem esse per se magnum est supplicium: vel futura praenunciat.

28.1.14 Quemadmodum enim homicida, licet sententia Judicis damnatus non sit, ipsa rei natura jam damnatus est; sic et incredulus. Quandoquidem Adam qua die de ligno comedit, mortuus est: illa quippe sententia erat: Quacumque die comederitis de ligno, moriemini.

28.1.15 Atqui vivebat. Quomodo igitur mortuus erat? Ex sententia, et ex ipsa rei natura. Nam qui se supplicio obnoxium reddidit, sub supplicio est; etiamsi non reipsa, sed ex sententia.

28.1.16 Ne quis enim audiens, Non veni ut judicem mundum, se putet impune posse peccare, hincque negligentior evadat, hanc quoque tollit ignaviam dicens, jam judicatus est.

28.1.17 Quia enim judicium futurum nondum venerat, supplicii timorem admovet, et1862: et punitionem jam ostendit: id quod multae est benignitatis, non modo Filium dare, sed etiam supplicii tempus differre, ut possint peccantes et increduli peccata sua abluere.

28.1.18 Qui credit in Filium, non judicatur. Qui credit, non qui curiose inquirit; qui credit, non qui multum scrutatur. Quid ergo si impura ejus vita sit, et gesta non bona? Hos utique non vere fideles esse Paulus ait: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant.

28.1.19 Caeterum hic declarat, ipsos non hac de re judicari; sed ob facinora graviori ultione puniendos esse: infidelitatis vero causa, eo quod crediderint, non puniri.

28.2.1 Viden’ quomodo cum a terribilibus orsus esset, in eadem rursus desinat? Initio quippe dicebat: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum Dei; hic vero rursum, Qui non credit in Filium, jam judicatus est; id est, Ne putes moras peccatis obnoxium juvare, nisi resipuerit.

28.2.2 Nam qui non crediderit, nihil differet ab eis qui jam judicati sunt et puniuntur. Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; hoc est, Ideo puniuntur, quia tenebras relinquere et ad lucem accurrere noluerunt.

28.2.3 His verbis omnem ab illis aufert excusationem. Nam si rationes et poenas expetiturus venissem, inquit, dicere possent: Ideo resiluimus. Sed veni ut illos a tenebris eriperem, et luci admoverem.

28.2.4 Quis ergo misereatur ejus, qui a tenebris ad lucem venire recusat? Cum enim nulla de re nos incusare possint, inquit, sed mille beneficiis sint affecti, a nobis resiliunt.

28.2.5 Hac de re quoque illos alibi accusans dicebat, Odio habuerunt me gratis; et rursum, Si non venissem et loquutus fuissem eis, peccatum non haberent. Qui enim expers lucis in tenebris sedet, fortasse veniam impetret; qui vero post lucis adventum in tenebris residet, perversae et pervicacis voluntatis argumentum prae se fert.

28.2.6 Deinde quia id quod dictum fuerat multis incredibile videbatur; nemo enim tenebras luci praetulerit; causam ponit cur sic affecti essent. Quaenam haec est? Erant enim, inquit, eorum mala opera. Omnis autem qui male facit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus.

28.2.7 Certe non ad judicandum vel ad inquirendum venit; sed ut veniam et remissionem peccatorum daret, et salutem per fidem largiretur. Cur ergo fugerunt? Nam si judicaturus in tribunali sedisset, aliquem excusationis colorem habuissent.

28.2.8 Qui enim malorum sibi conscius est, judicem fugere solet: veniam autem concedentem, peccatores omnes adeunt. Si ergo condonaturus venit, hos maxime accurrere par erat, qui multorum sibi conscii erant peccatorum: quod etiam multi fecerunt.

28.2.9 Nam et publicani et peccatores venientes, cum Jesu accumbebant. Quid ergo sibi vult illud? De illis loquitur qui in nequitia omnino permanere decreverunt. Ipse namque ideo venit, ut priora peccata dimitteret, et ad futura cavenda confirmaret.

28.2.10 Quia vero quidam sunt ita molles et dissoluti ad virtutis sustinendos labores, ut ad extremum usque halitum velint in peccatis persistere, et nunquam ab illis abscedere, illos hic incessere videtur.

28.2.11 Quia enim Christianismus cum recta doctrina probam vitam expetit, ad nos venire formidant, inquit, quia nolunt vitam rectam exhibere.

28.2.12 Nam eum qui in Gentilium errore vitam ducit nemo reprehenderit: qui enim tales colit deos, festos dies perinde turpes et ridiculos, atque dii ipsi sunt, celebrat, ac digna dogmatibus exhibet opera;

28.2.13 qui vero Deum colunt, si segniter vivant, a nemine non reprehenduntur et accusantur: tantae admirationi etiam apud inimicos suos est veritas.

28.2.14 Vide ergo quam accurate loquatur; non enim dicit, qui prava operatur, non venit ad lucem; sed qui in malis perseverat; id est, qui vult semper in peccati coeno voluntari, non vult se legibus meis subjicere; sed extra manens libere fornicatur, caeteraque omnia prohibita exsequitur.

28.2.15 Huc enim se conferens, quasi fur in luce statim manifestus redditur. Ideoque imperium fugit meum. Certe multos Gentilium dicentes audimus, se ideo non posse ad fidem nostram accedere, quod non possint1862: possent ab ebrietate, fornicatione caeterisque hujusmodi vitiis abstinere.

28.2.16 Quid ergo,1862: ergo? inquies, annon sunt Christiani non melioris frugis, annon et Gentiles philosophice viventes? Christianos esse qui mala perpetrent, ego quoque novi: num autem Gentiles sint qui probam ducant vitam, id non perinde notum mihi.

28.2.17 Ne mihi illos objicias qui ex natura sua modesti ornatique sunt: hoc enim virtus non est; sed illos afferas, qui affectibus vehementer trahuntur, et tamen philosophantur: at certe non possis.

28.2.18 Nam si regni promissio, gehennae comminatio, et alia hujusmodi vix homines in virtutis exercitio retinent; longe difficilius illam exercebunt, qui nihil eorum credunt.

28.2.19 Quod si quidam virtutem simulent, id gloriae causa faciunt; qui autem vanae gloriae causa virtutem exercent, ubi latere poterunt, non a pravis cupiditatibus abstinebunt.

28.2.20 Verum ne contentiosi videamur, concedamus apud Gentiles esse quosdam qui recte vivant; nihil enim hoc dictis nostris officit. Nam quod saepe contingit, non quod raro accidit, hic intelligendum.

28.3.1 Vide etiam quo pacto aliunde quoque illis omnem excusationis modum auferat; cum dicit lucem in mundum venisse. Num, inquit, illam quaesierunt? num laborarunt ut assequerentur?

28.3.2 Ipsa lux ad illos venit, neque sic tamen accurrerunt. Quia vero obtendere possunt Christianos esse quosdam qui male vivant, respondebimus hic non agi de iis qui Christiani nati sunt, quique a majoribus piam accepere religionem; etsi saepe illi ex prava vita a vera doctrina decussi fuerint.

28.3.3 Verum non de iis puto nunc sermonem haberi; sed de iis Gentilium vel Judaeorum, qui deberent ad rectam converti fidem.

28.3.4 Ostendit enim neminem eorum qui in errore degunt, velle ad fidem accedere, nisi prius rectae vitae normam sibi praescripserit; neminemque in incredulitate mansurum, nisi prius decreverit in pravitate persistere.

28.3.5 Ne mihi dixeris castum illum esse, nec furari: non enim in his tantum consistit virtus. Quae enim utilitas, si haec quidem observet, sed vanae gloriae sit cupidus; vel amicorum gratia in errore maneat?

28.3.6 Hoc enim non est recte vivere. Nam gloriae servus non minus peccat, quam fornicator; imo longe plura et graviora admittit. Verum indica mihi quemdam apud Gentiles ab omnibus vitiis peccatisque liberum. Nunquam possis.

28.3.7 Nam qui maxime apud illos claruerunt, qui et pecunias et gulae delicias contemserunt, ut aiunt, ii maxime omnium gloriae servierunt; quod sane omnium est causa malorum.

28.3.8 Sic et Judaei in nequitia perstiterunt; quare illos arguens dicebat: Quomodo potestis credere, qui gloriam ab hominibus accipitis? Et cur Nathanaeli, cui veritatem praedicabat, de his loquutus non est, nec longiori est usus sermone? Quia is non cum illo studio venerat.

28.3.9 Hic enim istud sibi faciendum constituerat, et quod alii quieti, hic audiendae doctrinae tempus adhibuit. Ille vero alio suadente accessit: nec tamen illum praeteriit; ipsum enim sic alloquitur: Amodo videbitis caelos apertos, et angelos Dei ascendentes et descendentes.

28.3.10 Huic autem nihil horum dixit; sed de incarnatione et de vita aeterna ipsum alloquitur: diverso modo singulis pro affectu cujusque loquens. Illi quidem quia prophetas callebat, neque ita segnis erat, haec audivisse satis erat.

28.3.11 Huic vero quia quadam adhuc formidine detinebatur, non totum statim revelavit; sed mentem ejus excitavit, ut metu metum excluderet, cum dixit eum qui non crederet, judicari, et non credere a prava concupiscentia proficisci.

28.3.12 Quia enim hominum gloriam magni faciebat, et pluris quam supplicium. Multi enim, inquit, ex principibus crediderunt in eum, sed propter Judaeos non confitebantur.

28.3.13 Hinc illum perstringit; ostenditque, non posse eum qui in se non crederet, alia de causa non credere, quam quod vita impurus esset.

28.3.14 Et in sequentibus ait: Ego sum lux; hic autem ait, Venit lux in mundum. In principio enim obscurius, deinde clarius loquebatur. Attamen homo ille multitudinis fama detinebatur, quapropter non ea qua par erat utebatur libertate.

28.3.15 Fugiamus ergo inanem gloriam; hoc enim vitiorum omnium vehementissimum est. Hinc avaritia et amor pecuniarum oriuntur, hinc odia, bella, lites. Nam qui plura concupiscit, nusquam consistere poterit.

28.3.16 Nulla autem alia de causa caetera amat, quam quod vanam gloriam amet. Cur enim, quaeso, eunuchorum agmen, gregem servorum, cur tantum fastum multi exhibent? Non alia causa, nisi ut multos habeant inopportunae magnificentiae testes.

28.3.17 Si hanc ergo rescindamus, cum capite etiam membra nequitiae tollemus, nihilque prohibebit, quominus terram quasi caelum incolamus.

28.3.18 Neque enim ad nequitiam tantum quos capit impellit, sed et virtuti se subdole admiscet; et cum a virtute nos decutere non potest, in ipsa illa virtute magnum detrimentum importat: dum labores tolerare cogit, et a1862 om. laborum fructu privat.

28.3.19 Nam qui ad vanam gloriam respicit, sive jejunium, sive orationem, sive eleemosynam exerceat, omnem amittit mercedem. Quo damno quid miserabilius fuerit:1862: fuerit? quando nempe quis se frustra macerat, ridiculusque evadit, et a superna gloria excidit?1862: excidit.

28.3.20 Neque enim potest qui utramque desiderat, utramque consequi. Possumus tamen utramque consequi, si non utramque gloriam concupiscamus, sed coelestem tantum; qui vero utramque amat, non utramque adipisci potest.

28.3.21 Quamobrem si velimus gloriam adipisci, fugiamus humanam gloriam, et eam quae a solo Deo est desideremus; et sic utraque potiemur.

28.3.22 Utinam vero hac fruamur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi; per quem et cum quo Patri gloria unaque sancto Spiritui, in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY