PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

28.3.10 huic autem nichil horum ait. De dispensatione uero et eterna uita, loquitur differenter unicuique ad subiectam optionem loquens. Nam illi quidem quia et que prophetarum erant sciebat, et neque timidus ita erat, sufficiebat tanta audire solum.
CLOSE
Griffolini

28.3.10 Huic nihil tale, sed de generatione et uita aeterna diuerso sermone secundum subiectam materiam locutus est. Nam cum ille prophetarum dicta proculdubio crederet, tantum audire satis habuit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

28.3.10 Huic nihil tale, sed de generatione et vita aeterna, diuerso sermone secundum subiectam materiam locutus est. Nam cum ille prophetarum dicta proculdubio crederet nec formidolosus esset, tantum audire satis habuit:
CLOSE
Montfaucon

28.3.10 Huic autem nihil horum dixit; sed de incarnatione et de vita aeterna ipsum alloquitur: diverso modo singulis pro affectu cujusque loquens. Illi quidem quia prophetas callebat, neque ita segnis erat, haec audivisse satis erat.