Homilia XXVIII (xxvii)

28.1.1 Non enim misit deus filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum1530: ipsum. Qui credit in eum, non iudicatur.. Magna peccantium pars in scelerum sordibus diuinae fisa1530: uisa clementiae,

28.1.2 nullam geennam, nullum esse supplicium, omnia deum peccata dimittere asseuerat. Quorum os sapiens his uerbis ostruit1486/1530: obstruit: Ne dicas miseratio eius magna, multitudinis peccatorum meorum miserebitur. Misericordia1470: misericordie enim et ira ab illo cito proximat1530: proximant. In peccatores respicit ira eius et secundum magnitudinem misericordiae eius multa reprehensio eius.

28.1.3 Vbi igitur dei clementia est, si pro peccatorum nostrorum meritis accipiemus? Quod autem ita se res habeat, audi prophetam et Dauid dicentem, alterum quidem: Tu retribues unicuique secundum opera eius. Alterum autem:1470/1486/1530: om. Qui retribuet unicuique secundum opera eius.1470/1486/1530: om.

28.1.4 Quod autem in hoc multa dei clementia ostendatur, hinc constat. Duas nobis uitas deus constituit, praesentem et futuram, praesentem in certamen posuit, futuram in certaminis praemium.

28.1.5 Qua nam ratione? Multa et grauia commisimus, neque a pueris in ultimam usque senectutem abstinuimus, quin1470: quando innumeris animamB: innumeram animis sceleribus coinquinaremus. Nullam eorum a nobis rationem exegit, sed per regenerationis lauacrum iis1470/1486/1530: his nos absoluit, iustitiam et sanctificationem largitus est.

28.1.6 Quid ergo qui ab incunabilis1470/1486/1530: a cunabulis diuinis mysteriis iniciatus, deinde multa in peccata prolapsus est? Is profecto maioris reus est supplicii. Ex ipsis nanque peccatis post mysteriorum initiationem longe grauius affligimur.

28.1.7 Quod Paulus his uerbis significauit: Irritam quis faciens legem Moysi sine ulla miseratione duobus uel tribus testibus moritur, quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui filium dei conculcauerit?1470/1486/1530: conculcauerit. et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiaeB: gratiam contumeliam fecerit?B: fecerit.

28.1.8 Maiori igitur supplicio hic erit1486/1530: om. obnoxius. Veruntamen etiam huic poenitentiae portas aperuit, et multas abluendi peccati uias praebuit. Consydera, quaeso, quanta haec sint benignitatis exempla, ut post lapsum a gratia peccanti et reo non supplicium, sed emendationis spatium diuina largiatur clementia.

28.1.9 Propterea inquit Christus Nicodemo: Non misit deus filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum. Duo enim sunt Christi aduentus, et praeteritus et futurus, sed non iisdem de causis, sed praeteritus non ut iudicaret, sed1486/1530: sed ut dimitteret, futurus contra, non ut dimitteret, sed iudicaret.

28.1.10 Propterea de preterito inquit: Non ueni ut iudicem mundum, sed ut saluum faciam mundum. De futuro: Cum uenerit filius in gloria patris sui, statuet oues quidem a dextris, haedos autem a sinistris, et alias quas in hanc sententiam parabolas locutus est.

28.1.11 Atqui et prior aduentus iudicii erat secundum iustitiae rationem. Quamobrem?B: Quamobrem Quoniam ante ipsum naturalis lex fuit et prophetae, praeterea1470/1486/1530: Propterea lex scripta et doctrinae, signa, et alia plura, quae nos admonuisse poterant. Quorum ratio non iniuria fuisset exigenda.

28.1.12 Sed inmensa benignitate sua haec non inquirit, sed parcit. Nam si peccata iudicasset, omnes repente perissent. Omnes enim peccauerunt, inquit, et egent gloria dei. Vides summam dei clementiam? Atqui si tunc non uenit ut iudicaret mundum, quo pacto qui non credit, iam iudicatus est,1470/1486: est?

28.1.13 si non dum adest iudicii tempus?1470/1486: tempus. Aut igitur inquit ipsam incredulitatem sine poenitentia supplicium. SiquidemB: Siquid priuatio lucis per se supplicium maximum est, aut futurum praenuntiat.

28.1.14 Nam quemadmodum homicida, etsi iudicis sententia sit indemnatus, damnatur tamen ipsius rei natura, ita et incredulus. Siquidem et Adam, qua die comedit a ligno, mortuus est. Ea enim lata est sententia: In quacunque die comederitis a ligno, morte moriemini.

28.1.15 Atqui uiuebat. Quomodo igitur mortuus est?1470: mortuus? est Diuina sententia et rei natura. Quippe qui se ipsum supplicio facit obnoxium, sub supplicio est, si non re, tamen sententia.

28.1.16 Sed ne quis cum audiret eum non uenire ut iudicaret mundum, impunitum peccatum arbitraretur, et pigrior fieret, hanc tollit opinionem inquiens: Iam iudicatus est.

28.1.17 Nam cum multo post tempore futurum esset1486/1530: est iudicium, eius iam formidinem incutit1486: incurrit. Quod incredibilem ipsius prae se fert humanitatem, quod non solum filium daret, sed iudicii quoque tempus differret in longum, ut abluendi criminis potestas fieret peccatoribus et infidelibus.

28.1.18 Qui credit in filium, non iudicatur. Qui credit, non curiosius inuestigat, non percontatur diligentius. Quid igitur si inmundam uitam uiueret, si non recte operaretur? Hos ne uere quidem fideles esse Paulus inquit:1530: inquit? Confitentur se scire nomine deum, factis autem negant.

28.1.19 Veruntamen in hac uita propter hoc ipsum non iudicari, sed operum grauius postmodum supplicium daturum dicit. Infidelitatis autem causa, eo quod semel credidit, non punitur.

28.2.1 Vides quo pacto ab horrendis principiis in eandem rursus rationem descendit.1470/1486/1530: descendit? Primum inquit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non introibit in regnum dei. Nunc autem: Qui non credit in filium, iam iudicatus est. Noli, inquit, arbitrari quicquam ei dilationem conferre. Iam reus est, nisi mutet sententiam.

28.2.2 Nihilo1530: nihilenim1470/1486/1530: autem meliori conditione erit infidelis, quam qui iam damnati sunt, et supplicio affecti. Hoc est autem iudicium, quia lux uenit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem. Cuius particulae haec est sententia. Iccirco plectuntur, quod tenebras dimittere, et1470/1486/1530: om. luci obuiam fieri noluerunt.

28.2.3 His uerbis omnem aufert infidelibus excusationem. Nam si ad operum rationem exigendam, et errata punienda uenissem, possentB: posset sane excusari si me non sequerentur. Sin uero ad diuidendam lucem a tenebris,

28.2.4 quis nam eius miserebitur, qui cognita luce in tenebris potius degere perseuerat? Cum enim nulla in re nos accusare possint, sed innumera a nobis accoeperint beneficia, resiliunt tamen.

28.2.5 Quod alibi significauit: Oderunt, inquit, me gratis. Et rursum: Si non uenissem, et locutus non fuissem eis, peccatum non haberent. Siquidem qui in tenebris uersatur, deficiente lumine, aliqua fortasse1470/1486/1530: fortassis uenia dignus est. Qui uero adueniente luce tenebras sectatur, mali profecto prauique animi prae se fert argumentum.

28.2.6 Sed cum multis hoc incredibile uideatur, ut quispiam luci tenebras praeferat, adducit causam, quare ita affecti sint. Erant, inquit, eorum mala opera. Omnis autem qui malefacit, odit lucem, et non uenit ad lucem, ut non arguantur opera eius.

28.2.7 Et profecto non ad iudicandum, neque ad inquirendum uenit, sed ad dimittenda peccata, et salutem per fidem largiendam. Qua igitur ratione fugerunt? Si iudicatum uenisset, aliquid habuissentF: habuisset excusationis.

28.2.8 Qui enim alicuius sibi culpaeB: culpe sibi conscius est, iudicem fugere solet. Indulgenti autem errantes quoque obuiam fiunt. Quod si ad indulgendum uenit, consentaneum erat, ut plurimorum sibi1470/1486/1530: om. criminum conscii, prompto animo se exhiberent, quod multi fecerunt.

28.2.9 Etenim publicani et peccatores Iesum sequebantur. Quid ergo hisF: iis uerbis significauit? Qui semper in malitia perseuerant. Ipse iccirco uenit, ut uetera peccata dimitteret, et in posterum cautiorem hominem redderet.

28.2.10 Verum cum nonnulli ita ad uirtutis labores tolerandos fluxi sint et imbecilles, ut cum uita malitiae studeant, nunquam se absoluere curantes, eos hoc in loco Christus significat1486/1530: significauit.

28.2.11 Nam cum Christi assertor ad doctrinae rectitudinem uitam etiam sanctam addat: Ideo ad me uenire formidant, inquit, quoniam a recta abhorrent1486/1530: formidant uita.

28.2.12 Qui enim gentilium errores sectatur, a nemine libere reprehenditur1470: comprehenditur. Quippe qui eiusmodi deos colunt, et ipsis turpes et ridiculos, quales ipsi sunt, honores exhibent, non aliena a doctrina sua opera prae se ferunt.

28.2.13 Qui autem dei sunt, et desidiose uiuunt, omnes et expostulant eos et accusant, tantae etiam apud inimicos admirationi est ueritas.

28.2.14 Vide igitur quam diligenter omnia1530: omne prosequitur. Non enim, inquit, qui malefacit, non uenit ad lucem, sed qui in malis perseuerat operibus, hoc est, qui semper in perditionisB: perditionis et uitiorum luto uersatur. Neque uult meis subiici legibus, sed iis1530: his praeuaricatis fornicatur licenter, et coetera quae prohibentur, exequitur.

28.2.15 Huc enim tanquam in lucem prodiens fur manifestus deprehenditur. Iccirco sub ditionem meam uenire recusat. Multi gentilium inueniuntur, qui ideo Christianae religioni se inhaerere non posse causantur, quoniam ab ebrietate, fornicatione, et coeteris huiusmodi affectibus nequeant abstinere.

28.2.16 Quid igitur? Nonne et Christiani malae et perditae uitae, gentiles uero philosophiae studiosissimi inueniuntur? Quod multi Christiani perdite uiuant, non ignoro. Quod autem gentiles recte faciant, hoc adhuc mihi non satis constat.

28.2.17 Neque tu mihi natura ipsa mansuetos et modestos adduxeris. Hoc enim non est uirtus, sed eos qui cum affectibus trahunturB: trahantur, fortiter resistunt, hos tamen non habes.

28.2.18 Futurorum bonorum spes, et geennae metus, et alia huiusmodi uix homines1470/1486/1530: hominem in uirtute continent. Quibus enim nihil1470/1486/1530: nil horum persuadet, ii1530: hi minime uirtutem amplectuntur.

28.2.19 Si qui autem simulant, gloriae causa simulant, et qui ita affectus est, cum latere opera sua posse confidet, minime a prauis1486: paruis cupiditatibus abstinebit.

28.2.20 Verum ne cuipiam contentiosi esse uideamur, concedamus1470/1486/1530: contendamus ex gentilibus esse qui recte uiuant. Neque hoc positioni nostrae contradicit. Quod enim frequenter, non quod raro contingit, intelligendum est.

28.3.1 Consydera autem quo pacto aliunde etiam omnem aufert gentilibus excusationem. In mundum lucem uenisse dicit. Num eam quaesiuerunt, inquit? Num laborarunt? Num annixi sunt, ut eam inuenirent?

28.3.2 Venit ad eos lux, neque obuiam facti sunt. Quod si Christianorum nonnulli male uiuunt, respondebimus non de iis1530: his intelligi, qui Christiani nati sunt, et a maioribus suis pietatem didicerunt,

28.3.3 licet hi saepe numero doctrina uitiosam1470/1486/1530: uiciosa uitam mutauerint, sed de iis1470/1486/1530: his ut arbitror, qui gentilium uel Iudaeorum professione contempta, ueram fidem complectuntur.

28.3.4 Ostendit enim1470/1486/1530: etiam errantium neminem fidei se subiecturum, nisi prius rectam sibi uitam persuadeat, et neminem nisi prorsus malitiae deditus in1470: om. incredulitate persistere.

28.3.5 Neque mihi dixeris eum neque incontinentem esse, neque raptorem. Non enim haec sola uirtus est. Quid haec illi prosunt,F: prosunt? si inanis gloriae seruus sit, et amicorum sodalitatem ueritus in errore permaneat?

28.3.6 Hoc non est recte uiuere. Neque enim gloriae seruus minus peccat, quam fornicator. Immo longe plura, et grauiora committit. Sed da mihi apud gentiles aliquem omnibus affectibus et malitia liberum. Non inuenies.

28.3.7 Nam qui apud eos magni habentur, et pecuniis et uentri dediti, ut inquit, maxime omnium hominum gloriae seruierunt. Quod malorum omnium est causa.

28.3.8 Hinc et Iudaei in perfidia manserunt, quos arguens Christus inquit: Quomodo potestis uos credere, qui gloriam ab inuicem accipitis? Et quid tandem ad Nathanael, cui etiam ueritatem testatus est, haec uerba non habuit?1470/1486/1530: habuit: neque longiori sermone usus est? Quoniam non eo studio uenerat.

28.3.9 Hic enim hoc sibi faciendum constituerat, et quod alii quieti, hic auditioni tempus exhibuit. Ille ab alio persuasus, non tamen quin admoneret, praeteriit. Siquidem inquit: Amen, amen dico uobis: Videbitis caelum apertum et angelos dei ascendentes et descendentes, supra filium hominis.

28.3.10 Huic nihil tale, sed de generatione et uita aeterna diuerso sermone secundum subiectam materiam locutus est. Nam cum ille prophetarum dicta proculdubio crederet, tantum audire satis habuit.

28.3.11 Hic autem cum adhuc dubitaret, non quidem manifeste omnia ei Christus aperuit, sed eius mouit mentem, ut timore timorem eiiceret, cum non credentem iudicari, et non credere a praua1486/1530: parua conscientia proficisci diceret.

28.3.12 Humanam nanque gloriam magnifaciebat, et pluris quam supplicium. Multi enim, inquit, ex principibus crediderunt in eum, sed propter Iudaeos non confitebantur.

28.3.13 Praeterea eum coarguit, cum dicat nulla alia ratione hominem non credere, quam quod uitam inmundam uiuit.

28.3.14 Et in sequentibus inquit: Ego sum lux, hic autem uenit lux in mundum. In principiis enim obscurius, inde apertius locutus1486: loautus est. Veruntamen Nicodemus multitudinis gloria mulcebatur, quamobrem debitam fiduciam habere non poterat.

28.3.15 Fugiamus igitur inanem gloriam, quae coeteris est affectibus uiolentior, hinc auaritia, hinc pecuniarum amor, hinc odium, bella, pugnae. Quippe qui plura amat, minime constare poterit.

28.3.16 Amat autem nullam aliam ob rem quam ob1470/1486/1530: om. inanem gloriam, et qua nam gratia dic, quaeso, eunuchorum et mancipiorum gregibus, et huiusmodi rebus friuolis et inanibus multi stipari uolunt?B/1470/1486: uolunt. Non necessitatis gratia, sed ut importuni huius affectus obuios omnes testes habeant.

28.3.17 Horum caput est inanis gloria, quod si abscidemus, reliqua malitiae membra interibunt, et nihil1470/1486/1530: nil prohibuerit, quin terram ut caelum incolamus.

28.3.18 Neque ad malitiam tantum quos capit animos impellit inanis gloria, sed et uirtutibus se insinuat, a quibus cum nos abstrahere non possit, in ea maiorem in modum nos offendit. Multis nos laboribus subiicit, quorum omnem fructum penitus aufert.

28.3.19 Siquidem qui inani gloria mulcetur, ieiuniorum, orationum, misericordiae omnem mercedem amittit. Quid hoc damno miserius?1470/1486/1530: miserius: cum frustra uerberemur, et ridiculi fiamus, et superna excidamus gloria.1470/1486/1530: gloria?

28.3.20 Neque enim utrunque et desyderare et consequi possumus, sed si unam optauerimus, caelorum uidelicet gloriam, utranque consequemur.

28.3.21 Quamobrem si gloriam uolumus, humanam fugiamus gloriam, et diuinam duntaxat, prosequamur,

28.3.22 hoc pacto et hanc et illam adipiscemur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1470/1486/1530: secula seculorum Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY