PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

28.1.6 Quid igitur ait si ex prima etate misteriis dignus factus quis, post hec infinita peccauerit, hic talis de reliquo maiori supplitio dignus. Eorumdem enim peccatorum non easdem accipimus solum dampnationes. Sed multo difficiliores cum post misteriorum eruditionem peccauerimus;
CLOSE
Griffolini

28.1.6 Quid ergo qui ab incunabilis1470/1486/1530: a cunabulis diuinis mysteriis iniciatus, deinde multa in peccata prolapsus est? Is profecto maioris reus est supplicii. Ex ipsis nanque peccatis post mysteriorum initiationem longe grauius affligimur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

28.1.6 quid ergo, dices, qui a cunabulis diuinis mysteriis initiatus, deinde multa in peccata prolapsus est? Is profecto maioris reus est supplicii: ex ipsis namque peccatis post mysteriorum initiationem longe grauius affligimur:
CLOSE
Montfaucon

28.1.6 Quid ergo, inquies, si quis a prima aetate mysteriis dignatus, post haec in mille peccata incidat? Hic certe majori obnoxius est supplicio. Eorumdem enim peccatorum non pares subimus poenas, sed longe graviores, si postquam initiati sumus in scelera ruimus.