PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

28.2.8 Qui enim malorum sibi conscius est, iudicem fugere consueuit. Ignoscenti uero quid deliquerunt, occurrunt. Si igitur ignoscens uenit, huic maxime occurrere decens erat eos qui multorum sibi ipsis conscii erant peccatorum. Quod denique et in multis factum est.
CLOSE
Griffolini

28.2.8 Qui enim alicuius sibi culpaeB: culpe sibi conscius est, iudicem fugere solet. Indulgenti autem errantes quoque obuiam fiunt. Quod si ad indulgendum uenit, consentaneum erat, ut plurimorum sibi1470/1486/1530: om. criminum conscii, prompto animo se exhiberent, quod multi fecerunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

28.2.8 Qui enim alicuius sibi culpae conscius est, iudicem fugere solet: indulgenti autem errantes quoque obuiam fiunt: quod si ad indulgendum venit, consentaneum erat, vt plurimorum criminum conscii prompto animo se exhiberent,
CLOSE
Montfaucon

28.2.8 Qui enim malorum sibi conscius est, judicem fugere solet: veniam autem concedentem, peccatores omnes adeunt. Si ergo condonaturus venit, hos maxime accurrere par erat, qui multorum sibi conscii erant peccatorum: quod etiam multi fecerunt.