PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

28.1.3 Et ubi ait: Que clementie si ea que secundum dignationem accipiemus peccatorum. Quoniam quidem ea que secundum dignationem recipiemus, audi et prophetam et Paulum dicentem: Hunc quidem quoniam tu reddes unicuique secundum opera eius. Illum uero quod reddet unicuique secundum opus eius. Quoniam oportet omnes nos ostendi ante tribunal Christi ut absportet unusquisque ea que per corpus, ad ea que egit sine bonum siue malum.
CLOSE
Griffolini

28.1.3 Vbi igitur dei clementia est, si pro peccatorum nostrorum meritis accipiemus? Quod autem ita se res habeat, audi prophetam et Dauid dicentem, alterum quidem: Tu retribues unicuique secundum opera eius. Alterum autem:1470/1486/1530: om. Qui retribuet unicuique secundum opera eius.1470/1486/1530: om.
CLOSE
Griffolini-Montanus

28.1.3 Vbi igitur dei clementia est, si pro peccatorum nostrorum meritis accipiemus? Quod autem ita se res habeat, audi prophetam et Paulum dicentem, alterum quidem: Tu retribues vnicuique secundum opera eius: alterum vero, Qui reddet vnicuique secundum opera eius.
CLOSE
Montfaucon

28.1.3 Et ubi, inquies, benignitas ejus, si secundum peccatorum nostrorum merita accepturi sumus? Quod secundum merita accepturi simus, audi Prophetam et Paulum dicentem, illum quidem, Tu reddes unicuique secundum opera sua; hunc autem, Qui reddet unicuique secundum opus suum.