PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

28.3.9 Nam hic quidem hoc opus ponebat, et quod alii tempus requiei habebant, hoc hic tempus auditionis faciebat. Ille uero ab alio suasus ueniebat. Verum neque illum transcurrit; ad illum enim ait: Amodo uidebitis celos apertos et angelos dei ascendentes et descendentes;
CLOSE
Griffolini

28.3.9 Hic enim hoc sibi faciendum constituerat, et quod alii quieti, hic auditioni tempus exhibuit. Ille ab alio persuasus, non tamen quin admoneret, praeteriit. Siquidem inquit: Amen, amen dico uobis: Videbitis caelum apertum et angelos dei ascendentes et descendentes, supra filium hominis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

28.3.9 hic enim hoc sibi faciendum constituerat: et quod alii quieti, hic auditioni tempus exhibuit: ille ab alio persuasus accessit, non tamen quin1603: quid admoneret praeteriit. Siquidem inquit, Amen amen dico vobis, posthac videbitis coelum apertum, et angelos dei ascendentes, et descendentes supra filium hominis.
CLOSE
Montfaucon

28.3.9 Hic enim istud sibi faciendum constituerat, et quod alii quieti, hic audiendae doctrinae tempus adhibuit. Ille vero alio suadente accessit: nec tamen illum praeteriit; ipsum enim sic alloquitur: Amodo videbitis caelos apertos, et angelos Dei ascendentes et descendentes.