28.3.11 Hic uero quia a formidine detinebatur adhuc, manifeste ei omnia non reuelat. Concussit autem eius mentem ut timore timorem emittat, eumque qui non credit, dicit iudicari et hoc id est non credere a pernitiosa fieri conscientia.
28.3.11 Hic autem cum adhuc dubitaret, non quidem manifeste omnia ei Christus aperuit, sed eius mouit mentem, ut timore timorem eiiceret, cum non credentem iudicari, et non credere a praua1486/1530: parua conscientia proficisci diceret.
28.3.11 hic autem cum adhuc formidaret, non quidem manifeste omnia ei Christus aperuit: sed eius mouit mentem, vt timore timorem eiiceret, cum non credentem iudicari, et non credere a praua conscientia proficisci diceret.
28.3.11 Huic vero quia quadam adhuc formidine detinebatur, non totum statim revelavit; sed mentem ejus excitavit, ut metu metum excluderet, cum dixit eum qui non crederet, judicari, et non credere a prava concupiscentia proficisci.