PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

28.1.8 Ergo magis torquebitur post gratiam peccans. Verumptamen in hoc penitentie aperuit ianuas et multis modis dedit abluere ea que deliquit si uoluerit. Excogita igitur quales hee clementie ostensiones et gratia dimittere et post gratiam eum qui peccauit et dignus erat supplitio, non torqueri sed dare tempus et dilationem excusationis;
CLOSE
Griffolini

28.1.8 Maiori igitur supplicio hic erit1486/1530: om. obnoxius. Veruntamen etiam huic poenitentiae portas aperuit, et multas abluendi peccati uias praebuit. Consydera, quaeso, quanta haec sint benignitatis exempla, ut post lapsum a gratia peccanti et reo non supplicium, sed emendationis spatium diuina largiatur clementia.
CLOSE
Griffolini-Montanus

28.1.8 Maiori igitur supplicio hic obnoxius, veruntamen etiam huic poenitentiae portas aperuit, et multas abluendi peccati vias praebuit. Considera, quaeso, quanta haec sint benignitatis exempla, vt quod per gratiam peccata remiserit, et post gratiam1603: gratiam peccata remiserit, et post gratiam peccanti et reo non supplicium, sed emendationis spacium, diuina largiatur clementia.
CLOSE
Montfaucon

28.1.8 Ergo majori ille dignus erit supplicio. Verumtamen huic poenitentiae portas aperuit, ac multos abluendi peccata modos subministravit, si ille voluerit. Cogites velim quanta sint haec clementiae argumenta, quod per gratiam remiserit, et quod post gratiam peccatorem supplicii dignum non puniat, sed emendationis spatium concedat.