PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

28.1.4 Quoniam autem et ita multa est clementia dei et hoc hinc est manifestum. In duo enim uite secula, diuidens deus nostra hec dico presentem uitam et futuram, et hanc quidem in agonum ordine, illam uero in loco coronarum faciens esse, multam et hinc clementiam demonstrauit.
CLOSE
Griffolini

28.1.4 Quod autem in hoc multa dei clementia ostendatur, hinc constat. Duas nobis uitas deus constituit, praesentem et futuram, praesentem in certamen posuit, futuram in certaminis praemium.
CLOSE
Griffolini-Montanus

28.1.4 Quod autem etiam in hoc multa dei clementia ostendatur, hinc constat. Duas nobis vitas deus constituit, praesentem et futuram. Praesentem, in certamen posuit, futuram, in certaminis praemium.
CLOSE
Montfaucon

28.1.4 Quod autem nihilominus magna sit Dei clementia, vel hinc palam est, quod cum in vitas duas nostra Deus diviserit, aliam certaminum, aliam coronarum, multam hac in re quoque benignitatem exhibuerit.