PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

28.1.2 Non est gehenna, non est supplitium, omnia deus dimittit nobis peccata. Quos obstruens quidam uir sapiens ait: Ne dicas quoniam miseratio eius multa multitudini peccatorum meorum propitiabitur, quoniam misericordia et ira apud eum et super peccatores quiescent furor eius. Et rursus: Secundum multam misericordiam eius, multa et redargutio eius.
CLOSE
Griffolini

28.1.2 nullam geennam, nullum esse supplicium, omnia deum peccata dimittere asseuerat. Quorum os sapiens his uerbis ostruit1486/1530: obstruit: Ne dicas miseratio eius magna, multitudinis peccatorum meorum miserebitur. Misericordia1470: misericordie enim et ira ab illo cito proximat1530: proximant. In peccatores respicit ira eius et secundum magnitudinem misericordiae eius multa reprehensio eius.
CLOSE
Griffolini-Montanus

28.1.2 nullam gehennam, nullum esse supplicium, omnia deum peccata dimittere asseuerat, quorum os Sapiens his verbis obstruit. Ne dicas miseratio eius magna, multitudinis peccatorum meorum miserebitur: misericordia enim et ira ab illo cito proximant. In peccatores respicit ira eius, et secundum magnitudinem misericordiae eius multa etiam reprehensio eius.
CLOSE
Montfaucon

28.1.2 Nulla est gehenna, nullum supplicium, omnia Deus peccata remittit; quorum os sic obstruit sapiens quidam: Ne dicas, Miseratio ejus magna, multitudinis peccatorum meorum miserebitur: quia misericordia et ira apud ipsum, et super peccatores ardebit furor ejus; et rursum, Ut multa misericordia ejus, et multa redargutio ejus.