PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

28.2.9 Etenim et publicani et peccatores uenientes recumbebant cum Ihesu. Quid igitur est quod dictum est de hiis qui eligunt semper in malitia manere hec dicit. Nam ipse quidem propter hoc uenit ut priora quidem dimittat peccata, ad futura uero muniat.
CLOSE
Griffolini

28.2.9 Etenim publicani et peccatores Iesum sequebantur. Quid ergo hisF: iis uerbis significauit? Qui semper in malitia perseuerant. Ipse iccirco uenit, ut uetera peccata dimitteret, et in posterum cautiorem hominem redderet.
CLOSE
Griffolini-Montanus

28.2.9 quod multi fecerunt: etenim publicani, et peccatores Iesum sequebantur et discumbebant cum eo. Quid ergo his verbis significauit? eos notat qui semper in malicia perseuerant. Ipse idcirco venit, vt vetera peccata dimitteret, et in posterum cautiorem hominem redderet:
CLOSE
Montfaucon

28.2.9 Nam et publicani et peccatores venientes, cum Jesu accumbebant. Quid ergo sibi vult illud? De illis loquitur qui in nequitia omnino permanere decreverunt. Ipse namque ideo venit, ut priora peccata dimitteret, et ad futura cavenda confirmaret.