PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

28.2.7 Et nimirum non iudicans neque scrutans ueni, sed ignoscens et dimittens delicta, et a fide salutem dans. Igitur et malo suo fugerunt. Nam siquidem in iudicium ueniens sedisset, haberet aliquam rationem quod dictum est.
CLOSE
Griffolini

28.2.7 Et profecto non ad iudicandum, neque ad inquirendum uenit, sed ad dimittenda peccata, et salutem per fidem largiendam. Qua igitur ratione fugerunt? Si iudicatum uenisset, aliquid habuissentF: habuisset excusationis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

28.2.7 Et profecto non ad iudicandum, neque ad inquirendum venit, sed ad dimittenda peccata, et salutem per fidem largiendam. Qua igitur ratione fugerunt? Si iudicatum venisset, aliquid habuissent excusationis.
CLOSE
Montfaucon

28.2.7 Certe non ad judicandum vel ad inquirendum venit; sed ut veniam et remissionem peccatorum daret, et salutem per fidem largiretur. Cur ergo fugerunt? Nam si judicaturus in tribunali sedisset, aliquem excusationis colorem habuissent.