PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

28.1.7 et ostendit hec Paulus ita dicens: Adnichilans quid legem Moysi sine miseratione in duobus uel tribus testibus moritur. Quanto extimatis deteriori erit dignus supplitio qui filium dei conculcat et sanguinem testamenti communem estimet et gratie spiritus conuitiatur?
CLOSE
Griffolini

28.1.7 Quod Paulus his uerbis significauit. Irritam quis faciens legem Moisi sine ulla miseratione duobus uel tribus testibus moritur. Quantomagis putatis deteriora mereri supplicia qui filium dei conculcauerit: et sanguinem testamenti pollutum duxerit: in quo sanctificatus est et spiritui gratie contumeliam fecerit?
CLOSE
Griffolini-Montanus

28.1.7 quod Paulus his verbis significauit: Irritam quis faciens legem Mosi, sine vlla miseratione duobus, vel tribus testibus moritur: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui filium dei conculcauerit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit?
CLOSE
Montfaucon

28.1.7 Id significat Paulus his verbis: Irritam faciens quis legem Mosis, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, et gratiae Spiritus contumeliam fecerit?