PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

28.1.12 Sed quia clemens est, non facit scrutationem sed remissionem interim omnium horum. Quia si hoc fecisset uniuersi simul repente rapti essent. Omnes enim peccauerunt ait, et indigent gloria dei. Vides clementie inenarrabilem superhabundantiam. Qui credit in filium non iudicatur. Qui uero non credit iam iudicatus est.
CLOSE
Griffolini

28.1.12 Sed inmensa benignitate sua haec non inquirit, sed parcit. Nam si peccata iudicasset, omnes repente perissent. Omnes enim peccauerunt, inquit, et egent gloria dei. Vides summam dei clementiam? Atqui si tunc non uenit ut iudicaret mundum, quo pacto qui non credit, iam iudicatus est,1470/1486: est?
CLOSE
Griffolini-Montanus

28.1.12 sed immensa benignitate sua haec non inquirit, sed parcit: nam si peccata iudicasset, omnes repente perissent. Omnes enim peccauerunt, inquit, et egent gloria dei. Vides summam dei clementiam? Qui credit in filium, non iudicatur. qui autem non credit, iam iudicatus est. Atqui si tunc non venit, vt iudicaret mundum: quo pacto qui non credit, iam iudicatus est,
CLOSE
Montfaucon

28.1.12 Sed quia clemens est, non examen, sed veniam exhibit. Si enim perquisitionem fecisset, omnes plane de medio sublati fuissent: Omnes enim peccaverunt, inquit, et egent gloria Dei. Vides summam clementiam? Qui credit in Filium, non judicatur: qui autem non credit, jam judicatus est.