PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

28.3.6 Hoc enim non est recte uiuere. Glorie enim seruus fornicante non minor est, ita multo plura et difficiliora operatur ille. Sed dic michi aliquem ab omnibus erutum passionibus et omni malitia liberum et manentem apud Hellines? Sed non habes.
CLOSE
Griffolini

28.3.6 hoc non est recte uiuere. Neque enim glorie seruus minus peccat: quam fornicator. imo longe plura et grauiora committit. Sed da mihi apud gentiles aliquem omnibus affectibus et malitia liberum. non inuenies.
CLOSE
Griffolini-Montanus

28.3.6 hoc non est recte viuere: neque enim gloriae seruus minus peccat quam fornicator: imo longe plura et grauiora committit. Sed da mihi apud Gentiles aliquem omnibus affectibus, et malicia liberum: non inuenies.
CLOSE
Montfaucon

28.3.6 Hoc enim non est recte vivere. Nam gloriae servus non minus peccat, quam fornicator; imo longe plura et graviora admittit. Verum indica mihi quemdam apud Gentiles ab omnibus vitiis peccatisque liberum. Nunquam possis.