PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

28.2.6 Deinde quia uidebatur quod dictum est, incredibile esse multis. Nullus enim tenebras prehonorabat luci, ponit et causam a qua hoc passi sunt. Que igitur est hec? Erant enim eorum ait pernitiosa opera. Omnis enim qui mala agit, odit lucem et non uenit ad lucem, ut non appareant eius opera.
CLOSE
Griffolini

28.2.6 Sed cum multis hoc incredibile uideatur, ut quispiam luci tenebras praeferat, adducit causam, quare ita affecti sint. Erant, inquit, eorum mala opera. Omnis autem qui malefacit, odit lucem, et non uenit ad lucem, ut non arguantur opera eius.
CLOSE
Griffolini-Montanus

28.2.6 Sed cum multis hoc incredibile videatur, vt quispiam luci tenebras praeferat, adducit causam quare ita affecti sint. Erant, inquit, eorum mala opera. Omnis autem qui male facit, odit lucem, et non venit ad lucem, vt non arguantur opera eius.
CLOSE
Montfaucon

28.2.6 Deinde quia id quod dictum fuerat multis incredibile videbatur; nemo enim tenebras luci praetulerit; causam ponit cur sic affecti essent. Quaenam haec est? Erant enim, inquit, eorum mala opera. Omnis autem qui male facit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus.