PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

28.3.5 Ne enim michi dicas quoniam sobrius sit et non rapit. Non utique hec sola sunt uirtus. Que enim utilitas cum hoc quidem habeat, gloriae uero fit uane seruus? Et amicorum uoluntatem erubescens in errore maneat?
CLOSE
Griffolini

28.3.5 Neque mihi dixeris eum neque incontinentem esse, neque raptorem. Non enim haec sola uirtus est. Quid haec illi prosunt,F: prosunt? si inanis gloriae seruus sit, et amicorum sodalitatem ueritus in errore permaneat?
CLOSE
Griffolini-Montanus

28.3.5 neque mihi dixeris eum neque incontinentem esse, neque raptorem: non enim haec sola virtus est. Quid haec illi prosunt, si inanis gloriae seruus sit, et amicorum sodalitatem veritus, in errore permaneat?
CLOSE
Montfaucon

28.3.5 Ne mihi dixeris castum illum esse, nec furari: non enim in his tantum consistit virtus. Quae enim utilitas, si haec quidem observet, sed vanae gloriae sit cupidus; vel amicorum gratia in errore maneat?