PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

28.3.19 Qui enim ad hanc respicit et ieiunans et orans et miserens abicit mercedem suam. Quid hoc dampno miserabilius fiet umquam siquidem contigerit incidi uane et inaniter et derisibilem fieri et ab ea que desuper est excidere gloria?
CLOSE
Griffolini

28.3.19 Siquidem qui inani gloria mulcetur. ieiuniorum: orationum: misericordie: omnem mercedem amittit. Quid hoc damno miserius: cum frustra uerberemur: et ridiculi fiamus: et superna excidamus gloria?
CLOSE
Griffolini-Montanus

28.3.19 Siquidem qui inani gloria mulcetur, ieiuniorum, orationum, misericordiae omnem mercedem amittit. Quid hoc damno miserius, cum frustra verberemur, et ridiculi fiamus, et superna excidamus gloria?
CLOSE
Montfaucon

28.3.19 Nam qui ad vanam gloriam respicit, sive jejunium, sive orationem, sive eleemosynam exerceat, omnem amittit mercedem. Quo damno quid miserabilius fuerit:1862: fuerit? quando nempe quis se frustra macerat, ridiculusque evadit, et a superna gloria excidit?1862: excidit.