PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

28.1.18 Qui credit in filium non iudicatur. Qui credit et non circumscutatur. Qui credit, non qui inuestigat. Quid igitur si inmundam uitam habeat et actus non bonos? Maxime quidem et hos tales neque proprios esse Paulus ait. Deum enim confitentur scire, operibus autem negant.
CLOSE
Griffolini

28.1.18 Qui credit in filium, non iudicatur. Qui credit, non curiosius inuestigat, non percontatur diligentius. Quid igitur si inmundam uitam uiueret, si non recte operaretur? Hos ne uere quidem fideles esse Paulus inquit:1530: inquit? Confitentur se scire nomine deum, factis autem negant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

28.1.18 Qui credit in filium, non iudicatur. Qui credit, non curiosius inuestigat, non percontatur diligentius. Quid igitur, si immundam vitam viueret, si non recte operaretur? hos ne vere quidem fideles esse Paulus inquit? Confitentur se nosse deum, factis autem negant:
CLOSE
Montfaucon

28.1.18 Qui credit in Filium, non judicatur. Qui credit, non qui curiose inquirit; qui credit, non qui multum scrutatur. Quid ergo si impura ejus vita sit, et gesta non bona? Hos utique non vere fideles esse Paulus ait: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant.