PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

28.3.16 Concupiscit autem nequaquam aliunde, quam a concupiscendo uanam gloriam. Cuius enim gratia dic michi multitudinem ennuchorum et mancipiorum greges, et multam multi circuminduunt ymaginationem? Non neccesitatis causa, sed ut testes habeant huius importune ymaginationis, eos qui obuiant.
CLOSE
Griffolini

28.3.16 Amat autem nullam aliam ob rem quam ob1470/1486/1530: om. inanem gloriam, et qua nam gratia dic, quaeso, eunuchorum et mancipiorum gregibus, et huiusmodi rebus friuolis et inanibus multi stipari uolunt?B/1470/1486: uolunt. Non necessitatis gratia, sed ut importuni huius affectus obuios omnes testes habeant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

28.3.16 amat autem nullam aliam ob rem, quam inanem gloriam. Et qua nam gratia, dic quaeso, eunuchorum, et mancipiorum gregibus, et huiusmodi rebus friuolis, et inanibus multi stipari volunt? non necessitatis gratia, sed vt importuni huius affectus obuios omnes testes habeant,
CLOSE
Montfaucon

28.3.16 Nulla autem alia de causa caetera amat, quam quod vanam gloriam amet. Cur enim, quaeso, eunuchorum agmen, gregem servorum, cur tantum fastum multi exhibent? Non alia causa, nisi ut multos habeant inopportunae magnificentiae testes.