PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

28.2.5 hoc et alibi accusans eos dicit: Quoniam odio habuerunt me gratis. Et rursus: Si non uenissem et loqutus eius fuissem, peccatum non haberent. Nam qui quidem in absentia lucis in tenebris sedet, fortassis utique remissionem habebit. Quia autem presentia lucis ipsis tenebris inheret, peruerse mentis et litigiose argumentum defert aduersus se ipsum.
CLOSE
Griffolini

28.2.5 Quod alibi significauit: Oderunt, inquit, me gratis. Et rursum: Si non uenissem, et locutus non fuissem eis, peccatum non haberent. Siquidem qui in tenebris uersatur, deficiente lumine, aliqua fortasse1470/1486/1530: fortassis uenia dignus est. Qui uero adueniente luce tenebras sectatur, mali profecto prauique animi prae se fert argumentum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

28.2.5 quod alibi significauit: Oderunt, inquit, me gratis. Et rursum. Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent. Siquidem qui in tenebris versatur, deficiente lumine, aliqua fortassis venia dignus est: qui vero adueniente luce tenebras sectatur, mali profecto, prauique animi prae se fert argumentum.
CLOSE
Montfaucon

28.2.5 Hac de re quoque illos alibi accusans dicebat, Odio habuerunt me gratis; et rursum, Si non venissem et loquutus fuissem eis, peccatum non haberent. Qui enim expers lucis in tenebris sedet, fortasse veniam impetret; qui vero post lucis adventum in tenebris residet, perversae et pervicacis voluntatis argumentum prae se fert.