PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

29.1.10 Si enim milies clamans et primatum semper Christo cedens et in tantum seipsum minuens non persuasit eis ad eum currere, sed et hoc adiecisset, multo litigiosiores utique fecisset.
CLOSE
Griffolini

29.1.10 Nam si sepenumero clamitando: et prioribus semper christo concessis partibus: se inferiorem predicando non persuadebat: ut ad eum accederent: si hoc etiam addidisset: longe in maiorem contentionem prouocasset.
CLOSE
Griffolini-Montanus

29.1.10 Nam si saepenumero clamitando, et prioribus semper Christo concessis partibus, se inferiorem praedicando non persuadebat, vt ad eum accederent: si hoc etiam addidisset, longe in maiorem contentionem prouocasset:
CLOSE
Montfaucon

29.1.10 Nam si saepe clamando, primasque Christo concedendo, seseque minorem praedicando, non persuasit illis ut ad eum accederent: si hoc etiam adjecisset, longe contentiosiores illos reddidisset.