Homilia XXIX (xxviii)

29.1.1 Post haec uenit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.1530: baptizabat. Erat autem et Ioannes baptizans in Aenon iuxta Salim: quia aquae multae erant illic, Nihil ueritate clarius, nihil potentius, nihil mendacio imbecillius, et si innumeris optegatur operimentis.

29.1.2 Nam etiam sic deprehenditur, et effluit facile. Veritas autem nuda omnibus proponitur uolentibus eius pulchritudinem intueri. Neque latere uult. Nullum timet periculum. Nullas insidias tremit. Nullam desyderat multitudinis gloriam. Nulli hominum est obnoxia,

29.1.3 omnia excedit, et si innumeris circumueniatur insidiis, tuta permanet, et qui ad eam confugiunt tamque1470/1486/1530: tanquam firmissimo1530: firmissimo et tutissimo muro eius uiribus custodiuntur, et latentia omnia et abscondita in medium proponit.

29.1.4 Quod Christus ad Pilatum his uerbis significauit: Ego palam locutus sum mundo. Ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conueniunt, et in occulto locutus sum nihil. Hoc tunc locutus est Iesus, nunc autem fecit. Post haec, inquit, uenit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illic demorabatur, et baptizabat. Erat autem Ioannes baptizans in Enon iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et ueniebant et baptizabantur.

29.1.5 In solemnitatibus in ciuitatem ueniebat Ioannes, ut in medium dei doctrinam proponeret, et ex miraculis utilitatem. Inde saepe Iordanem petebat. Nam et illuc multi concurrebant.

29.1.6 Semper autem frequentioribus locis uersabatur, non ostentationis aut ambitionis gratia, sed studio, ut prodesset quam plurimis. Atqui prosequitur Euangelista non Iesum, sed discipulos baptizasse. Vnde constat hoc etiam in loco ita intelligi.

29.1.8 Et quid tandem discipulis Iesu baptizantibus Ioannes baptizare non destitit?1470/1486/1530: destitit. sed quousque missus fuit in carcerem, id exercuit ministerium?B: ministerium. Illa enim particula: Non dum enim1470/1486/1530: om. missus fuerat in carcerem Ioannes, in eum usque diem eum baptizasse significat.

29.1.9 Atqui Iesu discipuli longe uisi forent clariores, si iis baptizare incipientibus Ioannes destitisset. Qua nam igiturB: ergo gratia baptizauit? Ne discipulos suos in maiorem contentionem adduceret.

29.1.10 Nam si saepe numero clamitando, et prioribus semper Christo concessis partibus, se inferiorem praedicando non persuadebat, ut ad eum accederent, si hoc etiam addidisset, longe in maiorem contentionem prouocasset.

29.1.11 Propterea Christus tunc maxime praedicationi suae fecit initium, cum Ioannes longe aberat. Puto autem et propterea citiorem eius mortem permisisse, ut omnes multitudinis animi ad Christum conuerterentur. Neque amplius circa utrunque eorum scinderentur sententiae.

29.1.12 Praeterea inter baptizandum Ioannes non cessauit frequenter admonere, et maxima et clarissima de Iesu ostendere, nihil1470/1486/1530: nil aliud dicens quam ut in eum, qui post ipsum uenturus erat, crederent.

29.1.13 Qui igitur hoc praedicabat, quo pacto discipulorum Christi praestantiam demonstrasset, si a baptismate cessasset?B/F: cessasset. Contrarium uisum esset, uel emulatione, uel ira id facere. Cum autem praedicando perstiterit, ea uehementiora ostendit.

29.1.14 Neque enim sibi ipsi gloriam comparauit, sed ad Christum misit auditores, neque minus quam discipuli illi fauit1470/1486/1530: fiunt, immo longe magis, quanto minime suspectum eius erat testimonium, et maioris apud omnes auctoritatis.

29.1.15 Hoc Euangelista Matheus significat, quod exibat ad eum Hierosolyma, et omnis Iudaea, et omnis regio circa Iordanem, et baptizabantur1470/1486/1530: baptizabatur in Iordane ab eo confitentes peccata sua. Discipulis autem baptizantibus, multi non permittebant1530: persistebant ad Ioannem procurrentes1470/1486/1530: percurrentes.

29.1.16 Quod siquis percontaretur, quid amplius in Ioannis baptismate, quam discipulorum fuerit, nihil respondebimus. Vtrunque enim similiter spiritus expers erat, et unam eandemque baptizandi causam habebat, ut scilicet Christo conciliaret baptizatos.

29.1.17 Vt enim non semper peragrando credituros congregare1470/1486/1530: congregaret oporteret1530: oportebat, quod et in Simone frater fecit1530: om., et in Nathanael Philippus, baptizare constituerunt1470/1486: constituerent; 1530: constituerant1470/1486: constituerent; 1530: constituerant, ut per id omnes sine labore adducerentur, etB: fol.94v ad futuram fidem praepararentur.

29.1.18 Quod autem nihil eorum baptisma praestaret, sequentia manifestant. Quae nam? Facta est autem quaestio, inquit, ex discipulis Ioannis cum Iudaeis1486/1530: Iudaeis: et de purificatione. Contendebant semper cum Christi discipulis discipuli Ioannis apud ipsum etiam Christum.

29.1.19 Cum enim uiderent eos baptizare, coeperunt aduersus baptizatos loqui, ac si Ioannes apud ipsos baptizando Christi discipulos excelleret, et aduocato aliquo ex baptizatis persuadere ei conabantur. Non tamen persuaserunt.

29.1.20 Nam quod ipsi accesserint, non ille quaesiuerit1530: quaesierit, audi quo pacto Euangelista significauit. Non enim dixit Iudaeum aliquem eos interrogasse, sed quaestionem ex discipulis Ioannis factam cum Iudaeo de purificatione.

29.2.1 Consydera autem Euangelistae lenitatem. Non enim in quenquam inuehitur, sed pro uiribus crimen extenuat, cum quaestionem factam simpliciter dicit.

29.2.2 Nam quod contenderint, ex sequentibus patet, quae etiam lenius exequitur. Et uenerunt, inquit, ad Iordanem1530: Ioannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes ueniunt ad eum.

29.2.3 Hoc est quem tu baptizasti, quem clarum et conspicuum reddidisti, is eadem quae tu audet.

29.2.4 Non tamen dixerunt, quem tu baptizasti. Siquidem oportuisset eos et supernae uocis, et spiritus sancti aduentus meminisse.

29.2.5 Sed, Qui erat1530: erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, hoc est, qui in discipuli loco habitus est, qui nulla ex parte nobis superior1486: superor erat, is abs te discedens baptizat.

29.2.6 Non autem his1486/1530: om. uerbis ipsum1470/1486/1530: eum tantum dolore afficere, sed opera sua superari arbitrabantur. Omnes enim, inquit, ad eum ueniunt.

29.2.7 Vnde constat, quod IudeoF: om. cum quo disceptabant, ei minime persuaserunt. Haec autem animi imbecillitate et ambitione quadam loquebantur.

29.2.8 Quid ad hos Ioannes? Non eos coarguit, ueritus ne se relicto aliud quid1470: quidem mali aggrederentur. Sed non potest homo, inquit, accipere quicquam, nisi fuerit ei datum de caelo.

29.2.9 [absit in translatione Griffolini]

29.2.10 [absit in translatione Griffolini]

29.2.11 [absit in translatione Griffolini]

29.2.12 [absit in translatione Griffolini]

29.2.13 [absit in translatione Griffolini]

29.2.14 [absit in translatione Griffolini]

29.2.15 Si meum prorsus, inquit, testimonium accepistis1470/1486/1530: testimonium accepistis inquit, et uerum id arbitramini, discite uelB: nihil ex eo non me, sed illum in honore potiorem. Vos me audistis. Vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus, sed missus sum ante illum.

29.2.16 Quod si testimonii mei memores estis, (dixistis enim cui tuF: om. testimonium perhibuistiB: perhibuistis) non modo ex eo non minuitur, sed augetur plurimum.

29.2.17 Praeterea non meum sed dei testimonium fuit. Si enim uobis fide dignus uideor, inter alia et me ante illum missum professus sum.

29.2.18 Vides quo pacto paulatim diuinam uocem fuisse ostendit? Ac si dicat: Minister sum, et mittentis mandata nuntio. Neque humanam aucupor gratiam, sed eius patri, qui me misit, ministerium exhibeo.

29.2.19 Non ergo ad captandam gratiam testimonium perhibui, sed ad quod missus sum, id annuntiaui. Quare nolite me propterea magnum existimare. Hoc enim illius ostendit magnitudinem.

29.2.20 Ille nanque rerum dominus est1486/1530: om.. Iccirco addit: Qui habet sponsam, sponsus est. Amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter uocem sponsi.

29.2.21 Et quamobrem qui dicit: Non sum dignus ut soluam eius corrigiam calciamenti, amicum se eius in praesentia dicit? Non ut extollat se, neque ut laudet,

29.2.22 sed ut hanc maxime curam habere, neque inuito se, et aegre ferente id fieri, sed cordi sibi et quam gratissimum esse ostendat, et haec sunt quorum gratia maxime omnia fecit, quae omnia amici appellatione significauit. Non enim tam ministri sponsi quam amici laetantur, et in eius nuptiis exultant.

29.2.23 Non igitur1470/1486/1530: ergo paritatem, absit, sed uoluptatis magnitudinem demonstrare uoluit, simul et eorum imbecillitati indulgens, amicum se dicit. Nam et ministrum se dixerat, cum inquit: Missus sum ante illum.

29.2.24 Praeterea quoniam aegre ferre Iesu opera putabatur, sponsi se amicumF: amicum se sponsi appellauit, ut ostenderet non modo non1470/1530: om. aegre ferre, sed maiorem in modum1470: immodum laetari. Hoc enim effecturus ueni, inquit, et tantum abest, ut moleste eius opera feram, ut tum maxime dolerem1486: dolorem, si non fierent.

29.2.25 Si ad sponsum sponsa non accederet, dolore tunc afficerer, non autem nunc, cum testimonium nostrum re comprobaturB/1470: recomprobatur. Hinc enim probamur, cum id quod uoluimus, contigit, et sponsa sponsum cognoscit.

29.2.26 Et uos hoc testimonio perhibetis, cum dicitis quod omnes ueniunt ad eum, hoc mihi curae fuit, et propterea omnia feci. Cum uero in praesentia contigisse uideam, gaudeo et exulto.

29.3.1 Sed quid significat illa particula: Qui stat et audit eum? Ex similitudine ad propositum uenit.

29.3.2 Cum enim sponsi et sponse meminisset, quomodo sponsalia fiant, ostendit, per uocem uidelicet et doctrinam, ita ecclesia conciliatur deo. Quamobrem Paulus inquit: Fides ex auditu, auditus autem per uocem dei. Hac ego uoce gaudeo.

29.3.3 Id autem uerbum, qui stat, non temere posuit, sed ut res suas compositas, et iam sibi standum, et dantem illi sponsam1470/1486: sponsa audiendumB: audiendam ostendat,

29.3.4 et quod seruus sit et minister, et spes et gaudium suum re euenerit, prosequitur. In hoc ergo gaudium meum impletum est. Perfectum est, inquit, opus et officium meum, nec amplius habemus1486/1530: habens, quod faciamus.

29.3.5 Deinde non praesentem tantum sed futurum moerorem prohibens, etiam1470/1486/1530: et futura exB: om. dictis et factis confirmat. Illum, inquit, oportet crescere, me autem minui, hoc est, meum feci officium, iam cessabo. Illius opera nunc augentur.

29.3.6 QuodB: Quoniam enim nunc formidatis, non in praesentia tantum eritB: om., sed maius indies fiet, quod maxime res nostras claras ostendit1530: ostendet. Propterea et ueni et gaudeoB: gaudio, quoniam Christus magnum accepit incrementum, et ea euenerunt, quorum gratia omnia fecimus.

29.3.7 Animaduerte quam leniterB: leuiter, quam sapienter illorum sedauit affectus, et inuidiam extinxit, et frustra id eos temptare demonstrat, quibus uerbis maxime eorum sedat malitiam?1470/1486/1530: maliciam.

29.3.8 Iccirco enim adhuc eo uiuente et baptizante, haec tractata sunt, ut Christi exellentiam testaretur, neque quisquam1486/1530: quispiam incredulitatis excusationem haberet.

29.3.9 Neque enim a se ipso haec dixit, neque aliis interrogantibus. Ipsi et percontatores erant et auditores. Nam neque sponte sua id dicenti, ita credidissent,

29.3.10 ut post interrogationem. Cum enim respondentem audirent, eius certam habuerunt1486: hubuerunt sententiam. Iudaei autem eo quod ad ipsum miserunt, et eius non crediderunt testimonio, iccirco merito sibi omnem praeciderunt excusationem.

29.3.11 Quid igitur hinc erudimur? Quod omnium malorum causa est gloriae insania. Haec illos in contentionem traxit, haec temerario ausuB: om. excitauit, ut ad Iesum uenientesB: uenientem dicerent: Quare discipuli tui non ieiunant?

29.3.12 Fugiamus hunc affectum, dilectissimi, ut geennam fugiamus. Hic nanque maxime eius ignem accendit, hic diaboli undique ditionem propagat, hic aetatem et dignitatem omnem saeuisissimo premit imperio,

29.3.13 hic ecclesias huc illuc distrahit, hic ciuilia opera corrumpit, domos funditus, ciuitates, populos, gentes euertit, et si in desertum uenerit, multam et illic uim ostendit.

29.3.14 Nam qui saepe numero pecunias et mundi illecebras et uiolentiores corporis uoluptates ualere iubent, iis1486: ii; 1530: hi1486: ii; 1530: hi non nunquam inani gloria capti omnia perdiderunt.

29.3.15 Qui multum laborauit, propter hunc affectum non laborantis, sed grauiter peccantis praemium accipiet. Pharissaeus quam publicanus propter inanem gloriam minus meruit.

29.3.16 Verum hanc accusare nullus labor. Omnes enim consentiunt, id autem quaerendum quo pacto uincamus. Quomodo igitur possumus? Si gloriam gloriae comparabimus.

29.3.17 Quemadmodum enim terrenas diuitias contemnimus, cum alias speramus diuitias, ita et huius uitae gloriam, cum longe maiorem et ueram gloriam coniectabimur, contemnemus.

29.3.18 Haec nanqueB: autem inanis et stulta est, et nomine tantum non re gloria. Illa uero caelestis uera, quae non homines, sed angelos et archangelos et angelorum dominum, immo et cum his etiam homines laudatores habet.

29.3.19 Si illud spectaculum contemplaberis, si illas coronas noueris, si ad illum plausum te transtuleris, nunquam aduersum te terrena poterunt praeualere, neque haec magnifacies, si habebis, sin minus, non quaeres.

29.3.20 Etenim in huius saeculi regiis nemo satellitum, iis omissis quibus coronato regi et in solio sedenti placeat, graculorum uoces, muscarum et culicum obuolantium stridorem prosequitur. Neque enim his1470/1486/1530: iis ulla ex parte potiores hominum laudes inueniuntur.

29.3.21 Humana igitur intellecta miseria, omnia in tutissimos recondamus thesauros, et manentem et incorruptibilem gloriam inquiramus,

29.3.22 quam utinam1486/1530: uitam omnes consequamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1470/1486/1530: secula seculorum Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY