PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

29.1.5 Nam et in sollempnitatibus quidem in ciuitatem ascendebat ut in mediis ipsis proponat dogmata, et eam que a miraculis utilitatem. Postquam autem sollempnitates soluebantur, ad Iordanem multociens ueniebat, quia et huc multi concurrebant.
CLOSE
Griffolini

29.1.5 Erat autem Iohannes baptizans in enon iuxta salim. quia aque multe erant illic. et ueniebant et baptizabantur. In solemnitatibus in ciuitatem ueniebat Iohannes: ut in medium dei doctrinam proponeret: et ex miraculis utilitatem. inde sepe iordanem petebat. nam et illuc multi concurrebant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

29.1.5 In solennitatibus in ciuitatem veniebat, vt in medium dei doctrinam proponeret, et ex miraculis vtilitatem, inde saepe Iordanem petebat: nam et illuc multi concurrebant:
CLOSE
Montfaucon

29.1.5 In solemnitatibus in civitatem ascendebat, ut in medio doctrinam illis proponeret, utque ex miraculis utilitatem carperent1862: caperent. Peractis autem diebus festis, in Jordanem saepe veniebat, quia illo multi concurrebant.