Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia XXIX (fol.50rb-52ra)

29.1.1 Venit autem in Iudeam terram ipse et discipuli eius et illic morabatur cum eis et baptizabat. Nichil ueritate apertius, neque fortius fiet utique. Quemadmodum nichil falso imbecillius et si infinitis uelaminibus coobumbretur;

29.1.2 facile enim deprehensibile et ita fit et defluit facile. Veritas autem nuda preiacet, omnibus qui uolunt eius speciositatem circumscrutari. Sed neque latere uult, neque periculum formidat, neque insidiis tremit, neque gloriam que a multis desiderat. Non alii alicui humanorum est obnoxia;

29.1.3 sed omnibus quidem est superior, suscipiens quidem infinitas insidias. Manens autem indecertabilis et eos qui ad eam defugiunt, sicut in munito muro custodiens propie uirtutis superhabundantia, et latentes quidem euertens subintroitus. Omnibus autem in medio proponens eam que a seipsa.

29.1.4 Hoc denique et Christus Pylato loquens iudicabat, dicens: Ego semper palam docui, et in occulto locutus sum nichil, et tunc dixit et nunc egit. Audi qualiter: Induxit enim post hec uenit in Iudeam terram ipse et discipuli eius, et illic morabatur et baptizabat.

29.1.5 Nam et in sollempnitatibus quidem in ciuitatem ascendebat ut in mediis ipsis proponat dogmata, et eam que a miraculis utilitatem. Postquam autem sollempnitates soluebantur, ad Iordanem multociens ueniebat, quia et huc multi concurrebant.

29.1.6 Multas autem habentia turbas semper suscipiebat loca, non se ostentans neque honorem diligens, sed pluribus eam que a seipso tribuere utilitatem studens. Et nimirum procedens euangelista dicebat, quoniam Ihesus non baptizabat sed discipuli eius. Vnde manifestum quoniam et hic hec dicit, quoniam ipsi baptizabant soli;

29.1.7 et cuius gratia ait ipse non baptizabat, preassumens Iohannes dixit: Quoniam ipse uos baptizabit in spiritu sancto et igne. Spiritum autem nundum erat dans. Decenter igitur non baptizabat. Discipuli uero hoc agebant, uolentes multos adducere salutari doctrine.

29.1.8 Et quid utique discipulis Ihesu baptizantibus non cessauit Iohannes hoc faciens, sed mansit baptizans? et usque ad eum que in carcere introitum hoc agebat. In dicendo enim erat autem Iohannes baptizans, et indicendo nundum erat missus in carcerem, ostendit quoniam usque tunc, non cessauit hoc faciens.

29.1.9 Et cuius ait gratia usque tunc baptizabat. Et nimirum reuerentiores utique ostendisset discipulos Ihesu si demum illis incipientibus, ipse cessasset. Cuius ergo ait gratia baptizabat? Vt non suos discipulos, discipulos in ampliorem zelum immittat, et litigiosiores efficiat.

29.1.10 Si enim milies clamans et primatum semper Christo cedens et in tantum seipsum minuens non persuasit eis ad eum currere, sed et hoc adiecisset, multo litigiosiores utique fecisset.

29.1.11 Propterea et Christus tunc maxime incepit predicare, tamen de medio Iohannes sublatus est. Estimo autem et propter hoc concessam esse mortem Iohannis, et citissimam ei factam esse ut omnis multitudinis affectio ad Christum transiret, et non ultra hiis que de utrisque erant seipsos scinderent sententiis.

29.1.12 Sine hiis autem et in baptizando non cessabat continue admonens et magna et reuerenda ostendens que Ihesu sunt. Baptizabat autem propter nichil aliud quam solum in eum qui ueniebat post ipsum.

29.1.13 Quid igitur hoc predicabat? Qualiter utique reuerendos ostendisset discipulos Christi? Cessans enim contrarium utique extimaretur. Zelo uel ira hoc facere. Manere autem predicantem, fortiora hac ostendebat.

29.1.14 Non enim sibiipsi gloriam acquirebat, sed Christo mittebat auditores, et non minus discipulis ei cooperabatur, sed et multo magis quanto et insuspicabile eius erat testimonium, et multo maiorem gloriam apud omnes habebat illis.

29.1.15 Quod denique et euangelista enigmatice insinuans dixit, quoniam exibant ad eum et baptizabantur omnis Iudea et regio que est circa Iordanem. Sed et discipulis baptizantibus, non deficiebant multi ad eum currentes.

29.1.16 Si autem quis scrutetur, et quid amplius habebat discipulorum baptisma eo quod Iohannis, dicemus, quoniam nichil; alterutra enim similiter ea que ex spiritu est gratia, expertia erant, et causa baptizandi una utrisque erat, hec scilicet Christo adducere eos qui baptizabantur.

29.1.17 Vt enim non semper circumeuntes, ita congregarent eos qui debebant credere quod in Symone frater fecit, et in Nathanele Philippus, hoc id est baptizare instituerunt, ut per id omnes inducerentur sine labore, et future uiam preficerent fidei.

29.1.18 Quoniam autem nichil plus habebant, a se inuicem hec baptismata sequentia indicant. Que utique? Et facta est ait questio, et discipulis Iohannis de purificatione. Zelotipe enim habentes se semper ad Christi discipulos et ad ipsum Christum discipuli Iohannis.

29.1.19 Quia uiderunt eos baptizantes ceperunt dicere ad eos qui baptizabantur ut eo quod ab ipsis baptismate plus quid eo quod discipulorum Christi habente. Et accipientes unum eorum qui baptizati erant conabantur huic suadere sed non suasere.

29.1.20 Quoniam enim inquirentes ipsi fuerunt, sed non ille quesiuit, audi qualiter hoc euangelista enigmatice monstrauit. Non enim dixit quoniam Iudeus quidam quesiuit cum eis, sed quoniam questio ex discipulis Iohannis facta est cum Iudeo quodam de purificatione.

29.2.1 Intuere uero et michi et non honerosum euangeliste. Non enim cathaphorice usus est hoc sermone. Sed in quantum potuit mitigat accusationem questionem factam esse simpliciter, dicens.

29.2.2 Quia quoniam demum a zelotipia dicebantur que dicebantur, ea que sunt deinceps ostendunt que et ipse non honerose posuit. Venerunt enim ait ad Iohannem, et dixerunt ei: Rabbi qui erat tecum ultra Iordanem, cui tu testimonium prohibuisti uide; hic baptizat et omnes uadunt ad eum.

29.2.3 Hoc est que baptizasti tu. Hoc enim enigmatice ostendunt dicentes, cui tu testimonium prohibuisti, puta quoniam tu clarum ostendisti et circumspectum fecisti, eadem tibi audet.

29.2.4 Sed dixerunt quoniam tu baptizasti. Proculdubio enim utique coacti essent et uocis meminisse eius qui desuper est delata, et eius que patris est superaccessionis.

29.2.5 Sed quid? Qui erat tecum ultra Iordanem, cui tu testimonium prohibuisti, hoc est qui discipuli ordinem habebat, qui nobis plus habebat nichil. Hic seipsum abscidens baptizat.

29.2.6 Non in hoc autem solum extimabant incitare eum, sed et in eo quod que eorum reprobabantur de reliquo. Omnes enim ait uadunt ad eum.

29.2.7 Vnde manifestum est quoniam neque interdum superauerunt cum quo questionem habuerunt. Hec autem dixerunt imperfectius adhuc dispositi, et nundum a largitione existentes puri.

29.2.8 Quid igitur Iohannes? Neque ipse eos uehementer increpat timens ne et ab eo rursus abscisi aliud aliquod malum operentur. Remisse uero quodammodo dicit: Nullus potest hominum accipere aliquid nisi fuerit datum ei de celo.

29.2.9 Si uero humilius loquitur de Christo, ne mireris. Non enim erat a tali passione preassumptos repente simul et ex initiis dicere omnia. Sed uult interim eos stupefacere et terrere et ostendere quoniam non alii preliantur quam deo ei preliantes. Quod denique et Gamaliel dixit. Non potestis dissoluere id nequando et rebelles deo inueniamur.

29.2.10 Hoc et ipse latenter hic construit. In dicendo enim nullus potest accipere quid nisi fuerit ei datum de celo, hinc nichil aliud ostendens est quam quod impossibilia conantur, et quoniam et deo rebelles rursus inueniuntur. Quid igitur qui circa Theodan non susceperunt a seipsis?

29.2.11 Susceperunt sed confestim dissoluti sunt et perierunt. Que uero Christum, non talia. Hinc eos et mittigat quiescibiliter ostendens, quoniam non homo sed deus est qui reprobat eos.

29.2.12 Vnde etsi preclara sunt que illius etsi omnes ad eum currunt, mirari non oportet. Talia enim diuina et deus est qui hec construit. Neque enim utique tot posset umquam.

29.2.13 Igitur quidem omnia facile deprehensibilia sunt et inbecillia et defluunt uelociter et pereunt, hec autem non talia. Non ergo humana. Et uide qualiter quando dixerunt cui testimonium perhibuisti tunc et hoc quod extimabant proponi in Christi subuersione in eos id conuertit.

29.2.14 Etenim prius ostendens, quoniam non a suo testimonio clarescere ei contigit. Post hec et eos hinc obstruit. Non potest homo dicens a seipso accipere aliquod nisi fuerit datum ex celo dicit. Ipsi nos michi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus. Quid est hoc?

29.2.15 Si uero uniuersaliter habemini a meo testimonio ait. Et uerum hoc extimatis, discite quoniam propter hoc maxime non me illi, sed illum michi prehonorare oportet. Quoniam autem non nunc hec dico uos habeo huius testes. Ideoque inducit. Ipsi uero michi testimonium perhibetis, quoniam dixi quoniam non sum ego Christus, sed missus sum ante eum.

29.2.16 Si igitur habiti a meo testimonio hec protenditis michi, dicentes cui tu testimonium perhibuisti non solum in nullum minoratus est eo quod meum testimonium, sed et superhabundat maxime ex hoc.

29.2.17 Aliterque neque meum testimonium erat sed dei. Itaque si dignus fide nobis esse uideor cum aliis et dixi, quoniam missus sum ante illum.

29.2.18 Vides qualiter paulatim ostendit diuinam uocem esse? Quod enim dicit, tale est. Minister sum et ea que sunt eius qui misit me dico. Non humana gratia blandiens ei, sed patri eius qui misit me ministrans.

29.2.19 Non igitur largitus sum testimonium sed quod missus sum dicere, dixi. Ne igitur propter hoc magnum extimetis me esse. Hoc enim illum ostendit magnum. Dominus enim rex ille est.

29.2.20 Quod et indicans rursus inducit et dicit. Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter uocem sponsi.

29.2.21 Et qualiter qui dixit: Non sum dignus soluere eius corrigiam calciamenti, amicum eius nunc ait seipsum esse? Non erigens quod secundum seipsum neque glorians sed ostendere uolens;

29.2.22 quoniam et ipse hoc maxime studet, et neque inuito eo neque tristante hec fiunt sed desiderante et properante. Et quoniam hoc sunt pro quibus maxime hec omnia agebat que et ualde sapienter per amici nuncupationem indicauit. Non enim ita ministri sponsi ut amici gaudent et letantur in talibus.

29.2.23 Non igitur honoris coequalitatem, absit, sed multitudinem delectationis representare uolens. Simul autem et condescendens illorum inbecillitati amicum seipsum dicit esse. Quia et ministrationem enigmatice ostendit, in dicendo quoniam missus sum ante illum;

29.2.24 propter hoc utique et propterea quia estimabant ipsi morderi hiis que fiebant, amicum seipsum uocauit sponsi ostendens quoniam non solum non mordetur, sed et ualde letatur. Quia igitur istud ueni explere in tantum desum dolore in hiis que aguntur, quoniam tunc maxime utique dolerem, si hoc non factum esset.

29.2.25 Si enim non aduenisset sponsa sponso, tunc utique maior essem, sed non nunc ait cum nostra expleta sunt. Etenim hiis que sunt illius proficientibus, nos sumus qui approbamur. Quod enim uolebamus factum est, et cognoscit sponsum sponsa.

29.2.26 Sed et uosipsi testimonium perhibetis, dicentes quoniam omnes uadunt ad eum. In hoc enim et studium habebam, et propter hec omnia agebam. Vnde et id nunc euenisse uidens letor et exulto et salto.

29.3.1 Quid autem est quod stat et audit eum? A parabola sermonem transtulit ad propositum.

29.3.2 Quia enim sponsi et sponso se meminit ostendit qualiter sponsalia fiunt, quoniam per uocem et doctrinam. Ita enim et ecclesia coniugatur deo. Ideoque Paulus dicit: Fides ex auditu, auditus autem per uerbum dei, propter hanc igitur ego letor uocem;

29.3.3 sed et hoc id est qui stat non simpliciter posuit, sed indicans quoniam que eius cessauerunt. Et quoniam eum de reliquo stare oportet et audire, illi tradentem sponsam.

29.3.4 Et quoniam minister est et ministrator, et quoniam que benigne spei ei erit, et quoniam que leticie deuenere in opus. Ideoque inducit hoc ostendens. Hoc igitur gaudium meum completum est, id est perfectum est, a me opus quod fieri oportebat. Et plus nichil operari possumus de reliquo.

29.3.5 Deinde non a quibus dixit, solum presentem passionis augmentationem expurgans, sed et futuram preueniens per ea que parcunt dicere incipit de futuris, et enunciat ab hiis que dicta et facta sunt iam, et hec credi faciens ita inducens et dicens: Illum oportet crescere me autem minui; hoc est nostra quidem steterunt et cessauerunt de reliquo. Crescunt autem que illius.

29.3.6 Hoc igitur quod timuistis non nunc erunt solum, sed et multo magis procedens. Hoc enim quod maxime preclara ostendit nostra. Propterea utique et ueni et gaudeo quoniam que eius sunt multam susceperunt uegetationem et facta sunt, hoc propter que omnia que a nobis facta sunt.

29.3.7 Vides qualiter quiescibiliter et cum multa sapientia et passionem eorum mittigauit et liuorem, et liuorem extinxit et impossibilia conati monstrauit. Quo maxime quiescit malitia.

29.3.8 Propterea enim et dispensata sunt adhuc eo et baptizante, hec facta esse ut eum testem preminentie habeant, et nullam si non suadeantur excusationem habeant.

29.3.9 Neque enim a seipso, ad hec dicenda uenit, neque aliis interrogantibus. Ipsi enim erant et qui interrogabant et qui audierunt. Neque enim ita a seipso dicente persuaderentur;

29.3.10 et per se condempnabilem sentenciam haberent sicut post interrogationem audientem. Quemadmodum igitur et Iudei et propter hoc maxime quia ex se premiserunt ad eum et audierunt que audierunt et non suasi sunt omni seipsos excusatione excluserunt.

Morale xxix. Aduersus uane gloriosos.

29.3.11 Quid igitur huic erudimur quoniam omnium malorum causa est uana gloria. Hoc enim eos ad zelotipiam duxit, hic rursus eos parum quiescentibus erexit. Ideoque adueniente Ihesu dicunt: Propter quid discipuli tui non ieiunant?

29.3.12 Fugiamus igitur, dilectissimi, hanc passionem. Si enim hanc fugerimus, a gehenna eripiemur; hec magis eius accendit ignem. Ita ubique principatum extendit suum, et etatem omnem detinet tyrannice.

29.3.13 Hec ecclesias superius et inferius fecit, hec et ciuiles ledit res, hec et domos integras euertit, et ciuitates et plebes et gentes. Et quid miraris ubi demum in desertum exiens multam suam et illic ostendit uirtutem?

29.3.14 Qui enim omnimodum contemptum pecuniarum habuerunt et nulli tocius mundi ymaginationi se immiscuerunt, et magis tyrannicas corporum continuerunt concupiscentias, hii multociens capti a uana gloria omnia perdiderunt.

29.3.15 Propter hanc passionem qui multum laborauit eo qui nichil laborauit, sed infinita peccauit. Phariseus publicano minus habens abiit.

29.3.16 Sed accusare quidem hanc passionem nullum opus est. Omnes enim eadem pronunciant. Quod autem queritur est, qualiter eam superemus. Qualiter igitur eam superabimus? Si opposuerimus gloriam glorie?

29.3.17 Sicut enim terre diuitias contempnimus, quando ad alias respexerimus diuitias, et uitam hanc despicimus cum excogitauerimus multo hac meliorem, ita et gloriam que hic est respuere poterimus, cum ea que hac est intellexerimus reuerentiorem eam que uere gloriam.

29.3.18 Nam hec quidem uana quedam est et inanis nomen habens re desolatum. Illa uero uera que est a celis. Non homines sed angelos et archangelos et archangelorum dominatorem. Magis autem cum eo et homines laudatores habens,

29.3.19 si ad illud theatrum aspexeris, si eas que illic sunt didiceris coronas. Si ad eum qui inde plausum teipsum transposuerimus, nunquam te poterunt que hic sunt detinere, neque aduenientia extimabis magna neque abeuntia queres.

29.3.20 Etenim in regiis hiis nullus eorum qui regi assistunt armigerorum dimittens placere ei qui dyadema habet, et in throno sedet coliorum et cicadarum circumscrutabitur uoces, aut muscarum et conopum circumuolantium et bonbantium tumultum in nullo hiis melius hominum laus disponitur.

29.3.21 Scientes igitur homini uilitatem omnia in non furto subiectos congregamus thesauros et manentem et immobilem gloriam inquiramus.

29.3.22 Qua fiat omnes nos potiri gratia et clementia domini nostri Ihesu per quem et cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu honor et imperium nunc et semper et in secula seculorum amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY