PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

29.1.6 Multas autem habentia turbas semper suscipiebat loca, non se ostentans neque honorem diligens, sed pluribus eam que a seipso tribuere utilitatem studens. Et nimirum procedens euangelista dicebat, quoniam Ihesus non baptizabat sed discipuli eius. Vnde manifestum quoniam et hic hec dicit, quoniam ipsi baptizabant soli;
CLOSE
Griffolini

29.1.6 Semper autem frequentioribus locis uersabatur, non ostentationis aut ambitionis gratia, sed studio, ut prodesset quam plurimis. Atqui prosequitur Euangelista non Iesum, sed discipulos baptizasse. Vnde constat hoc etiam in loco ita intelligi.
CLOSE
Griffolini-Montanus

29.1.6 semper autem frequentioribus locis versabatur: non ostentationis aut ambitionis gratia, sed studio vt prodesset quamplurimis. Atqui in progressu dicit euangelista, non Iesum, sed discipulos baptizasse: vnde constat hoc etiam in loco ita intelligi.
CLOSE
Montfaucon

29.1.6 Illa enim quae magis frequentabantur loca semper petebat; non ostentationis causa vel ambitionis, sed ut pluribus prodesset. Atqui sub haec dicit Evangelista, non Jesum, sed discipulos ejus baptizasse; unde palam est hoc etiam in loco ita intelligi, ipsos nempe solos baptizavisse.