Omelia XXIX (xxviii)
29.1.1 Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. Erat autem et Ioannes baptizans in Aenon iuxta Salim: quia aquae multae erant illic, et veniebant, et baptizabantur. Nondum enim missus fuerat Ioannes in carcerem. Facta est autem quaestio ex discipulis Ioannis cum Iudaeis de purificatione. Nihil veritate clarius, nihil potentius, nihil mendacio imbecillius, etsi innumeris obtegatur operimentis:
29.1.2 nam etiam sic deprehenditur, et effluit facile: veritas autem nuda omnibus proponitur volentibus eius pulchritudinem intueri: neque latere vult, nullum timet periculum, nullas insidias tremit, nullam desiderat multitudinis gloriam, nulli hominum est obnoxia,
29.1.3 omnia excedit: etsi innumeris circunueniatur insidiis, tuta permanet: et qui ad eam confugiunt, tanquam firmissimo et tutissimo muro eius viribus custodiuntur, et occulta quidem latibula deuitans, sua omnibus in medium proponit:
29.1.4 quod Christus ad Pilatum his verbis significauit: Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Iudaei conueniunt, et in occulto locutus sum nihil: hoc tunc locutus est Iesus, nunc autem fecit. Post haec, inquit, venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illic demorabatur, et baptizabat.
29.1.5 In solennitatibus in ciuitatem veniebat, vt in medium dei doctrinam proponeret, et ex miraculis vtilitatem, inde saepe Iordanem petebat: nam et illuc multi concurrebant:
29.1.6 semper autem frequentioribus locis versabatur: non ostentationis aut ambitionis gratia, sed studio vt prodesset quamplurimis. Atqui in progressu dicit euangelista, non Iesum, sed discipulos baptizasse: vnde constat hoc etiam in loco ita intelligi.
29.1.7 Et qua nam gratia ipse non baptizauit? Ioannes praeoccupans dixit, Ipse vos baptizabit in spiritu sancto et igni. Spiritus enim nondum erat datus: merito igitur non ipse, sed discipuli baptizarunt, cum vellent plurimos ad salutarem doctrinam allicere.
29.1.8 Et quid tandem discipulis Iesu baptizantibus Ioannes baptizare non destitit, sed quousque missus fuit in carcerem id exercuit ministerium? Illa enim particula, Nondum missus fuerat in carcerem Ioannes: In eum vsque diem eum baptizasse significat:
29.1.9 atqui Iesu discipuli longe visi forent clariores, si iis baptizare incipientibus Ioannes destitisset. Qua nam igitur gratia baptizauit? Ne discipulos suos in maiorem contentionem adduceret.
29.1.10 Nam si saepenumero clamitando, et prioribus semper Christo concessis partibus, se inferiorem praedicando non persuadebat, vt ad eum accederent: si hoc etiam addidisset, longe in maiorem contentionem prouocasset:
29.1.11 propterea Christus tunc maxime praedicationi suae fecit initium, cum Ioannes longe aberat. Puto autem et propterea citiorem eius mortem permisisse, vt omnes multitudinis animi ad Christum conuerterentur1603: couerterentur, neque amplius circa vtrunque eorum scinderentur sententiae.
29.1.12 Praeterea inter baptizandum Ioannes non cessauit frequenter admonere, et maxima et clarissima de Iesu ostendere, nil aliud dicens, quam vt in eum qui post ipsum venturus erat, crederent.
29.1.13 Qui igitur hoc praedicabat, quo pacto discipulorum Christi praestantiam demonstrasset, si a baptismate cessasset? Contrarium visum esset, vel aemulatione, vel ira id facere: cum autem praedicando perstiterit, ea firmiora ostendebat:
29.1.14 neque enim sibiipsi gloriam comparabat, sed ad Christum mittebat auditores: neque minus quam discipuli illum adiuuabat, imo longe magis. Quanto minime suspectum eius erat testimonium, et maioris apud omnes authoritatis,
29.1.15 hoc euangelista Matthaeus significat, quod exibat ad eum Hierosolyma, et omnis Iudaea, et omnis regio circa Iordanem, et baptizabantur in Iordane ab eo, confitentes peccata sua. Discipulis autem baptizantibus, multi non desistebant ad Ioannem percurrere:
29.1.16 quod si quis percontaretur, quid amplius in Ioannis baptismate quam discipulorum fuerit, nihil respondebimus. Vtrunque enim similiter spiritus expers erat, et vnam eandemque baptizandi causam habebat, vt scilicet Christo conciliaret baptizatos:
29.1.17 vt enim non semper peragrando credituros congregarent, (quod et in Simone frater fecit, et in Nathanael Philippus) baptizare constituerant, vt per id omnes sine labore adducerentur, et ad futuram fidem praepararentur.
29.1.18 Quod autem nihil inter se eorum baptismi differrent, nec alter altero praestantior esset, sequentia manifestant. Quae nam? Facta est autem, quaestio, inquit, ex discipulis Ioannis cum Iudaeis, de purificatione. Contendebant semper cum Christi discipulis discipuli Ioannis apud ipsum etiam Christum.
29.1.19 Cum enim viderent eos baptizare, coeperunt aduersus baptizatos loqui, ac si Ioannes apud ipsos baptizando Christi discipulos excelleret, et aduocato aliquo ex baptizatis persuadere ei conabantur, non tamen persuaserunt:
29.1.20 nam quod ipsi accesserint, non ille quaesierit, audi quo pacto euangelista significauit. Non enim dixit Iudaeum aliquem eos interrogasse, sed quaestionem ex discipulis Ioannis factam cum Iudaeo quopiam de purificatione.
29.2.1 Considera autem euangelistae lenitatem: non enim in quemquam inuehitur, sed pro viribus crimen extenuat, cum quaestionem factam simpliciter dicit.
29.2.2 Nam quod ex inuidia contenderint, ex sequentibus patet, quae etiam lenius exequitur. Et venerunt, inquit, ad Ioannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
29.2.3 Hoc est, quem tu baptizasti, quem clarum et conspicuum reddidisti, is eadem quae tu audet:
29.2.4 non tamen dixerunt quem tu baptizasti, siquidem oportuisset eos et1603: om. supernae vocis, et spiritus sancti aduentus meminisse:
29.2.5 sed, Qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti: hoc est, qui in discipuli loco habitus est, qui nulla ex parte nobis superior erat, is abs te discedens, baptizat.
29.2.6 Non autem verbis eum tantum dolore afficere, sed opera sua superari arbitrabantur. Omnes enim, inquit, ad eum veniunt:
29.2.7 vnde constat quod Iudaeo cum quo disceptabant, ei minime persuaserunt. Haec autem animi imbecillitate, et ambitione quadam loquebantur.
29.2.8 Quid ad hos Ioannes? non eos grauiter coarguit, veritus ne se relicto aliud quid mali aggrederentur. Sed non potest homo, inquit, accipere quicquam, nisi fuerit ei datum de coelo.
29.2.9 Quod si humilia de Christo loquatur, ne mireris: non enim poterat tali affectu praeoccupatos statim ab initio rem omnem docere, sed vult interim eos concutere et terrere, ac ostendere huic repugnantes non alteri quam deo repugnare. Quod igitur et Gamaliel dicebat, Non potestis id dissoluere, nequando et deo repugnare reperiamini:
29.2.10 hoc et ipse hoc loco occulte adstruit. Dicere enim, Nemo potest accipere quicquam, nisi fuerit ei datum superne e coelo, nihil aliud significat quam quod rem impossibilem aggrediantur, atque hinc etiam deo repugnare deprehendantur. Quid igitur? Theudas nonne a seipso acceperat?
29.2.11 Sed statim prostratus periit: res autem Christi non sunt huiusmodi. Hinc etiam illos occulte consolatur, ostendens non hominem sed deum esse qui ipsos in gloria superet.
29.2.12 Quod si vero ille inclarescat, omnesque ad ipsum abeant, nil mirum: talia enim sunt diuina, et deus est qui ista efficit. Homo enim nunquam talia posset.
29.2.13 Quae enim humano geruntur consilio, deprehensu facilia sunt et imbecilla, cito diffluunt ac pereunt: qualia non sunt ista: non igitur humana. Deinde quoniam dicebant, cui tu testimonium perhibuisti, tunc etiam id quod in Christi subuersionem obiici putabant, in ipsos conuertit.
29.2.14 et cum prius ostendisset quod non ab ipsius testimonio Christus clarus euasisset, postea hinc etiam illorum ora obstruit. Non enim, inquit, potest homo a seipso accipere quicquam, nisi fuerit ei datum e coelo.
29.2.15 Nam si meum prorsus testimonium accepistis, inquit, et verum id arbitramini, discite vel ex eo, non me, sed illum in honore potiorem. Vos me audistis, vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim, Non sum ego Christus, sed missus sum ante illum:
29.2.16 quod si testimonii mei memores estis, dixistis enim, Cui tu testimonium perhibuisti, non modo ex eo non minuitur, sed augetur plurimum:
29.2.17 praeterea non meum, sed dei testimonium fuit. Si enim vobis fide dignus videor, inter alia et me ante illum missum professus sum.
29.2.18 Vides quo pacto paulatim diuinam vocem fuisse ostendit? ac si dicat, minister sum, et mittentis mandata nuncio, neque humanam aucupor gratiam, sed eius patri, qui me misit ministerium exhibeo:
29.2.19 non ergo ad captandam gratiam testimonium perhibui, sed ad quod missus sum, id annunciaui: quare nolite me propterea magnum existimare: hoc enim illius ostendit magnitudinem,
29.2.20 ille nanque rerum dominus: idcirco addit, Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi.
29.2.21 Et quamobrem qui dicit: Non sum dignus, vt soluam eius corrigiam calceamenti: amicum se eius in praesentia dicit? non vt extollat se, neque vt laudet,
29.2.22 sed vt hanc maxime curam habere, neque inuito se, et aegre ferente id fieri, sed cordi sibi et quam gratissimum esse ostendat: et haec sunt quorum gratia maxime omnia fecit: quae omnia amici appellatione significauit: non enim tam ministri sponsi quam amici laetantur, et in eius nuptiis exultant.
29.2.23 Non ergo paritatem, absit, sed voluptatis magnitudinem demonstrare voluit, simul et eorum imbecillitati indulgens, amicum se dicit: nam et ministrum se dixerat, cum inquit: Missus sum ante illum.
29.2.24 Praeterea quoniam aegre ferre Iesu opera putabatur, sponsi se amicum appellauit, vt ostenderet non modo non aegre ferre, sed maiorem in modum laetari. Hoc enim effecturus veni, inquit, et tantum abest, vt moleste eius opera feram, vt tum maxime dolerem, si non fierent,
29.2.25 si ad sponsum sponsa non accederet, dolore tunc afficerer: non autem nunc cum testimonium nostrum re comprobatur. Hinc enim probamur, cum id quod voluimus contigit, et sponsa sponsum cognoscit,
29.2.26 et vos hoc testimonio perhibetis, cum dicitis quod omnes veniunt ad eum: hoc mihi curae fuit, et propterea omnia feci: cum vero in praesentia contigisse videam, gaudeo et exulto.
29.3.1 Sed quid significat illa particula, Qui stat, et audit eum? ex similitudine ad propositum venit.
29.3.2 Cum enim sponsi et sponsae meminisset, quo modo sponsalia fiant ostendit, per vocem videlicet, et doctrinam, ita ecclesia conciliatur deo, quamobrem Paulus inquit: Fides ex auditu, auditus autem per verbum dei: hac ego voce gaudeo.
29.3.3 Id autem verbum, qui stat: non temere posuit, sed vt res suas compositas, et iam sibi standum, et dantem illi sponsam audiendum ostendat:
29.3.4 et quod seruus sit, et minister, et spes, et gaudium suum re euenerit prosequitur. Hoc ergo gaudium meum impletum est. Perfectum est, inquit, opus, et officium meum, nec amplius habemus quod faciamus.
29.3.5 Deinde non praesentem tantum, sed futurum moerorem prohibens, et futura ex dictis et factis confirmat. Illum, inquit, oportet crescere, me autem minui. Hoc est, meum feci officium, iam cessabo. Illius opera nunc augentur:
29.3.6 quod enim nunc formidatis, non in praesentia tantum erit, sed maius indies fiet, quod maxime res nostras claras ostendet. Propterea et veni, et gaudeo, quoniam Christus magnum accepit incrementum, et ea euenerunt, quorum gratia omnia fecimus.
29.3.7 Animaduerte quam leniter, quam sapienter illorum sedauit affectus, et inuidiam extinxit, et frustra id eos tentare demonstrat, quibus verbis maxime eorum sedat maliciam.
29.3.8 Idcirco enim adhuc eo viuente, et baptizante haec tractata sunt, vt Christi excellentiam testaretur, neque quispiam incredulitatis excusationem haberet:
29.3.9 neque enim a seipso haec dixit, neque aliis interrogantibus: ipsi et percontatores erant, et auditores. Nam neque sponte sua id dicenti ita credidissent,
29.3.10 vt post interrogationem. Cum enim respondentem audirent, eius certam habuerunt sententiam. Iudaei autem eo quod ad ipsum miserunt, et eius non crediderunt testimonio, idcirco merito sibi omnem praeciderunt excusationem.
29.3.11 Quid igitur hinc erudimur? Quod omnium malorum causa est gloriae insania, haec illos in contentionem traxit, haec temerario ausu excitauit, vt ad Iesum venientes dicerent: Quare discipuli tui non ieiunant?
29.3.12 Fugiamus hunc affectum dilectissimi, vt gehennam fugiamus: hic nanque maxime eius ignem accendit, hic diaboli vndique ditionem propagat, hic aetatem et dignitatem omnem saeuissimo premit imperio,
29.3.13 hic ecclesias huc illuc distrahit, hic ciuilia opera corrumpit, domos funditus, ciuitates, populos, gentes euertit: et si in desertum venerit, multam et illic vim ostendit.
29.3.14 Nam qui saepenumero pecunias, et mundi illecebras, et violentiores corporis voluptates valere iubent, hi nonnunquam inani gloria capti, omnia perdiderunt.
29.3.15 Qui multum laborauit, propter hunc affectum non laborantis, sed grauiter peccantis praemium accipiet. Pharisaeus quam publicanus propter inanem gloriam minus meruit.
29.3.16 Verum hanc accusare nullus labor, omnes enim consentiunt: id autem quaerendum quo pacto vincamus. Quo modo igitur possumus? Si gloriam gloriae comparabimus.
29.3.17 Quemadmodum enim terrenas diuitias contemnimus, cum alias speramus diuitias: ita et huius vitae gloriam, cum longe maiorem et veram gloriam coniectabimur, contemnemus.
29.3.18 Haec nanque inanis et stulta est, et nomine tantum, non re, gloria: illa vero coelestis, vera, quae non homines, sed angelos, et archangelos, et angelorum dominum, imo et cum his etiam homines laudatores habet.
29.3.19 Si illud spectaculum contemplaberis, si illas coronas noueris, si ad illum plausum te transtuleris, nunquam aduersum te terrena poterunt praeualere: neque haec magnifacies, si habebis: sin minus, non quaeres.
29.3.20 Etenim in huius seculi regiis, nemo satellitum, iis omissis quibus coronato regi, et in solio sedenti placeat, graculorum voces, muscarum et culicum obuolantium stridorem prosequitur: neque enim iis vlla ex parte potiores hominum laudes inueniuntur.
29.3.21 Humana igitur intellecta miseria, omnia in tutissimos recondamus thesauros, et manentem et incorruptibilem gloriam inquiramus.
29.3.22 Quam vtinam omnes consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.