PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

29.2.2 Quia quoniam demum a zelotipia dicebantur que dicebantur, ea que sunt deinceps ostendunt que et ipse non honerose posuit. Venerunt enim ait ad Iohannem, et dixerunt ei: Rabbi qui erat tecum ultra Iordanem, cui tu testimonium prohibuisti uide; hic baptizat et omnes uadunt ad eum.
CLOSE
Griffolini

29.2.2 Nam quod contenderint, ex sequentibus patet, quae etiam lenius exequitur. Et uenerunt, inquit, ad Iordanem1530: Ioannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes ueniunt ad eum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

29.2.2 Nam quod ex inuidia contenderint, ex sequentibus patet, quae etiam lenius exequitur. Et venerunt, inquit, ad Ioannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
CLOSE
Montfaucon

29.2.2 Nam quod ex invidia illi loquuti sint, sequentia indicant, quae etiam ille moderate narravit; nam ait: Venerunt ad Joannem et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti: ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.