Commentarius
[Homilia XXIX]
29.1.1 Venit autem in Judaeam terram ipse et discipuli ejus, et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. Nihil veritate clarius, nihil fortius, ut mendacio nihil infirmius, etiamsi innumeris se tegat operimentis.
29.1.2 Nam facile deprehenditur, et facile diffluit. Veritas contra nuda prostat omnibus, qui volunt ejus pulcritudinem intueri; non vult latere, non periculum timet, non insidias, non gloriam multitudinis ambit, nulli humanarum rerum subjacet;
29.1.3 sed omnibus superior multas excipit insidias, manet autem invicta, eosque qui ad se confugiunt, quasi tutissimo muro munitos servat, idque ex potentiae suae magnitudine; et occultos insultus evertit, sua vero palam omnibus proponit:
29.1.4 quod et Christus Pilato his verbis significavit: Ego palam loquutus sum mundo, et in occulto loquutus sum nihil. Quod tunc dixit Jesus, hoc nunc fecit. Post haec, inquit, venit in Judaeam terram ipse et discipuli ejus, et illic demorabatur et baptizabat.
29.1.5 In solemnitatibus in civitatem ascendebat, ut in medio doctrinam illis proponeret, utque ex miraculis utilitatem carperent1862: caperent. Peractis autem diebus festis, in Jordanem saepe veniebat, quia illo multi concurrebant.
29.1.6 Illa enim quae magis frequentabantur loca semper petebat; non ostentationis causa vel ambitionis, sed ut pluribus prodesset. Atqui sub haec dicit Evangelista, non Jesum, sed discipulos ejus baptizasse; unde palam est hoc etiam in loco ita intelligi, ipsos nempe solos baptizavisse.
29.1.7 Et cur, inquies, non baptizabat? Jam prius dixerat Joannes: Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni. Spiritum vero nondum dederat; jure ergo non baptizabat; sed discipuli tantum, quod vellent plurimos ad salutarem doctrinam attrahere.
29.1.8 Et quare discipulis Jesu baptizantibus, Joannes baptizare non destitit, donec in carcerem traderetur? Nam cum dicitur, Erat Joannes baptizans in Aenon; adjiciturque, Nondum missus fuerat in carcerem, significat utique illum non hactenus destitisse.
29.1.9 Et cur ad illud usque tempus baptizavit? nam digniores Jesu discipulos declarasset, si illis incipientibus ipse destitisset. Cur ergo baptizabat? Ne discipulos suos in majorem invidiam et contentionem conjiceret.
29.1.10 Nam si saepe clamando, primasque Christo concedendo, seseque minorem praedicando, non persuasit illis ut ad eum accederent: si hoc etiam adjecisset, longe contentiosiores illos reddidisset.
29.1.11 Ideo Christus tunc maxime praedicare coepit, cum de medio sublatus est Joannes. Puto autem ideo citius Joannem morte sublatum fuisse, ut totius multitudinis animi ad Christum converterentur, neque amplius circa ambos scinderentur.
29.1.12 Praeterea dum baptizabat Joannes, non finem faciebat monendi et magna de Jesu praedicandi. Baptizabat vero tantum in eum qui post se venturus erat, ut in eum crederent.
29.1.13 Qui igitur hoc praedicabat, quomodo discipulorum Christi praestantiam demonstrasset, si a baptismate destitisset? nam e contrario visum fuisset, ipsum ex invidia vel ira cessare. Persistendo autem, haec firmiora declarabat.
29.1.14 Non enim sibi gloriam comparabat, sed auditores ad Christum mittebat, nec minus quam discipuli ad eam rem praestabat; imo plus quam illi. Nam quanto minus suspectum erat ejus testimonium, tanto majore quam ipsi fama valebat apud omnes.
29.1.15 Hoc Evangelista subindicans dicebat: Exibant et baptizabantur ab eo omnis Judaea, et regio circa Jordanem. Discipulis baptizantibus, non cessabant multi ad Joannem accurrere.
29.1.16 Quod si quis percontetur, quid plus habuerit discipulorum, quam Joannis baptisma? dicemus, nihil. Nam utrumque baptisma Spiritus gratia vacuum erat, et una utriusque baptizandi causa erat, ut baptizatos ad Christum pertraherent.
29.1.17 Ne enim circumcursantes, colligerent eos qui credituri erant, ut Simonem frater, Nathanaelem Philippus adduxerunt, baptizare constituerunt, ut per baptismum omnes sine labore pertraherent, et futurae fidei viam pararent.
29.1.18 Quod autem haec baptismata alterum altero nihil plus haberent, sequentia indicant. Quaenam illa? Facta est, inquit, quaestio ex discipulis Joannis cum Judaeo de purificatione. Invidebant quippe semper discipuli Joannis Christi discipulis, imo ipsi Christo;
29.1.19 et cum viderent illos baptizare, eos qui baptizabantur alloqui coeperunt, quasi baptisma suum quid plus haberet, quam baptisma discipulorum Christi: atque ex baptizatis aliquem adorti, id illi persuadere conati sunt, nec potuerunt.
29.1.20 Quod autem illi, non autem Judaeus ille, quaestionem moverint, audi quomodo id Evangelista subindicet: non enim dixit, Judaeum aliquem ab illis quaesivisse; sed ex Joannis discipulis quaestionem motam fuisse cum Judaeo quodam de purificatione.
29.2.1 Consideres autem velim Evangelistae lenitatem. Non enim in adversum invehitur, sed pro facultate culpam minuit, quaestionemque fuisse tantummodo dicit.
29.2.2 Nam quod ex invidia illi loquuti sint, sequentia indicant, quae etiam ille moderate narravit; nam ait: Venerunt ad Joannem et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti: ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
29.2.3 Id est, quem tu baptizasti, nam illud, cui tu testimonium perhibuisti, hoc indicat; ac si dicerent, quem clarum et conspicuum effecisti, haec quae tu facis audet aggredi.
29.2.4 Non dixerunt, quem tu baptizasti: nam coacti fuissent vocem illam supernam commemorare, necnon Spiritus sancti descensum.
29.2.5 Sed quid dicunt? Qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti: id est, qui in discipulorum ordine erat, qui nihil plus habebat quam nos, is se abs te segregans, baptizat.
29.2.6 Non hoc autem solum modo putabant se illum concitare posse, sed quod etiam sua jam minus clara et conspicua forent: Omnes enim veniunt ad eum, inquiunt.
29.2.7 Unde palam est eos nec Judaeum quicum disputaverant, ad suam sententiam adduxisse. Haec porro dicebant quod adhuc imperfectiores, nec prorsus ambitione vacui essent.
29.2.8 Quid ergo Joannes? Nec ipse illos vehementer arguit, ne se relicto aliud quidpiam mali aggrederentur; sed quid dicit? Nemo potest accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo.
29.2.9 Quod si humilius loquatur de Christo, ne mireris; non poterat tali affectu praeoccupatos statim omnia docere. Sed vult interim illos terrere, ipsisque ostendere, ipsos non alii quam Deo ipsi adversari, dum illum impugnarent; quod ipsum dicebat Gamaliel: Non poteritis dissolvere illud, nequando et Deo repugnare reperiamini.
29.2.10 Hoc et ipse subobscure adstruit. Cum enim dicit, Nemo potest accipere, nisi fuerit ei datum de caelo; nihil aliud significat, quam ipsos impossibilia aggredi, hincque Deo adversarios deprehendi. Quid igitur? Theudas nonne a seipso acceperat?
29.2.11 Acceperat quidem, sed statim prostratus periit. Res autem Christi non sic. Hinc eos etiam sensim consolatur, ostendens non hominem, sed Deum esse qui ipsos gloria superaret.
29.2.12 Quapropter si splendidae res ejus essent, si omnes illum adirent, non mirandum esse; hujusmodi enim sunt res divinae; et Deum esse qui istaec appararet: alias enim non tantum invaluissent.
29.2.13 Humana quippe facile deprehenduntur, et fluxa sunt, cito diffluunt et pereunt. Haec porro non item; neque igitur humana sunt. Et animadverte quomodo cum dicerent: Cui tu testimonium perhibuisti, putarentque illud ad Christum dejiciendum conducere, hoc ipsum in illos convertat.
29.2.14 Nam prius cum ostendisset, non ex testimonio suo Christum clarum evasisse, hinc postea ipsos reprimit dicens: Non potest homo a seipso accipere quidquam, nisi ipsi datum fuerit de caelo. Quid hoc est?
29.2.15 Si meum prorsus testimonium accipitis, et verum putatis, vel ex eo discite, non me, sed illum potiorem habendum esse. Quid enim testificatus sum? Vos evoco rei testes: ideo addit: Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim, Non sum ego Christus; sed missus sum ante illum.
29.2.16 Si ergo meo haerentes testimonio, haec mihi objicitis dicentes, cui testimonium perhibuisti: non modo non ille imminutus fuit ex testimonio meo, sed ex illo plurimum augetur.
29.2.17 Alioquin autem non meum, sed Dei erat testimonium. Quamobrem si fide dignus vobis videar esse, hoc etiam inter alia multa dixi, me missum fuisse ante illum.
29.2.18 Viden’ quomodo paulatim ostendat vocem illam esse divinam? Hoc enim vult significare: Minister sum, et ea loquor quae ad mittentem me spectant: non humanam aucupor gratiam; sed Patris ejus qui me misit ministerium exhibeo.
29.2.19 Non ego1862: ergo ad gratiam testificatus sum, sed id dixi, quod ut dicerem missus sum. Ne itaque me ea de causa magnum esse putetis: hoc enim illius ostendit magnitudinem.
29.2.20 Ille namque rerum Dominus est; id quod rursum significat his additis verbis: Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi.
29.2.21 Quare qui ait, Non sum dignus, ut solvam ejus corrigiam calceamenti, se amicum ejus nunc dicit;1862: dicit? Non ut extollat et laudet se haec dicit;
29.2.22 sed ut ostendat id se maxime curare, neque se invito vel nolente haec fieri, sed admodum cupiente et promovente, et hac de causa se omnia fecisse; quod admodum prudenter amici nomine significavit. Non enim ita servi sponsi ut amici gaudent, atque his in rebus laetantur.
29.2.23 Non ergo se honore aequalem dicit, absit; sed ut gaudii sui magnitudinem declaret, atque ut se eorum infirmitati attemperet, amicum se dicit. Ministerium quippe subindicavit, cum dixit se missum fuisse ante illum.
29.2.24 Idcirco quod putaret illos haec aegre ferre, se amicum sponsi dicit esse, ostendens se non modo non aegre ferre, sed admodum gaudere. Quia igitur hoc perfecturus adveni; tantum abest ut de gestis doleam, ut maximo moerore afficerer, si non fierent.
29.2.25 Si sponsa ad sponsum non accederet, tunc dolerem; non vero nunc, cum nostra completa sunt. Nam cum res ejus recte procedunt, tunc nos prospere agimus; quia quod volebamus evenit, et sponsa sponsum agnoscit.
29.2.26 Et vos ipsi hoc testificamini cum dicitis, Omnes veniunt ad eum. Hoc enim curabam, et ea de causa omnia feci. Quare cum illud jam evenisse videam, gaudeo et exsulto.
29.3.1 Quid vero significat illud, Qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi? Ex parabola ad rem propositam sermonem transtulit.
29.3.2 Quia enim sponsum et sponsam memoravit, ostendit quomodo sponsalia fiant: per vocem nempe atque doctrinam: ita enim Ecclesia despondetur Deo. Idcirco Paulus dicebat: Fides ex auditu; auditus autem per verbum Dei. Hac ego voce gaudeo.
29.3.3 Illud vero, qui stat, non sine causa posuit; sed ut ostenderet, res suas cessavisse, et sibi jam standum et audiendum esse, ac sponso tradendam esse sponsam:
29.3.4 seque ministrum et servum esse, bonam spem suam atque laetitiam in opus jam exiisse; ideo sic pergit: Hoc ergo gaudium meum impletum est; id est, perfectum est opus meum, nihil ultra quod faciamus habemus.
29.3.5 Deinde non praesens modo, sed etiam futurum doloris augmentum cohibens, de futuris pronunciat ea quae et1862: om. ex dictis et ex factis confirmat his verbis: Illum oportet crescere, me autem minui: hoc est, nostra cessaverunt: quae vero illius sunt augentur.
29.3.6 Hoc itaque quod timetis, non modo nunc aderit; sed majus etiam in dies fiet. Illud enim maxime est quod res nostras splendidiores ostendit. Ideo veni; et gaudeo de tanto rerum ad Christum pertinentium incremento, et quod ea evenerint, quorum gratia nostra praecesserunt.
29.3.7 Viden’ quam placide, quam sapienter illorum ulcus emollierit, livorem exstinxerit, ipsosque impossibilia aggredi demonstraverit;1862: demonstraverit? qua re maxime solet nequitia sedari?1862: sedari.
29.3.8 Ideoque provisum est, ut illo adhuc vivente et baptizante haec fierent, ut illum tantae magnitudinis testem haberent, et nullam excusationem si non obtemperarent.
29.3.9 Neque enim a seipso ad id dicendum impulsus est, non aliis sciscitantibus; ipsi enim auditores persuadendi erant1862: (iidem enim erant audientes et interrogantes): neque ex se loquenti ita credidissent;
29.3.10 ut ipsis percontantibus se confutantem respondentis sententiam exceperunt, quemadmodum et Judaei; nam quia1862: maxime ob id, quod ad illum miserunt, talibusque auditis non crediderunt, omnem sibi veniam praeciderunt.
29.3.11 Quid igitur hinc docemur? Omnium malorum causam esse vanam gloriam. Illa enim ipsos in livorem conjecit: haec illos concitavit, ut Jesum adirent ac dicerent: Quare discipuli tui non jejunant?
29.3.12 Hoc ergo vitium, dilecti, fugiamus. Si hoc fugiamus, a gehenna liberabimur: hoc enim eis maxime ignem incendit; hoc ubique dominatum exercet suum, atque aetatem et dignitatem omnem tyrannice1862: tyrannico occupat:
29.3.13 hoc Ecclesias subvertit, res civiles labefactat, domos evertit, civitates, populos, gentes. Ecquid miraris; quando in desertum venit, magnamque ibi potestatem suam exhibuit?
29.3.14 Nam qui divitiis vale dixerant, mundi fastum omnem abjecerant, et humanam consuetudinem, qui violentas corporum cupiditates superaverant; hi saepe a vana gloria capti omnia perdiderunt.
29.3.15 Hujus vitii causa, qui multum laboraverat, ab eo qui nihil laboris, sed multa peccata admiserat, Pharisaeus a Publicano victus est.
29.3.16 At hoc accusare vitium nullo labore possumus. Omnes enim eumdem ipsum calculum ferunt. Quod quaeritur autem est, quomodo ipsum superare possimus. Quomodo ergo profligabimus? Si gloriam gloriae opponamus.
29.3.17 Ut enim terrenas divitias contemnimus, quando ad alias respicimus divitias, et hanc vitam despicimus, cum cogitamus aliam hac longe meliorem; sic et gloriam hujus mundi respuere poterimus, cum aliam longe hac clariorem spectabimus, quaeque vere gloria est.
29.3.18 Nam haec, de qua loquimur, vana inanisque est, nec nisi nomen re vacuum habet; illa autem caelestis vera est, quae non homines, sed angelos, archangelos, et archangelorum dominum, imo etiam homines ipsos laudatores habet.
29.3.19 Si ad illud theatrum respexeris, si coronas illas didiceris, si ad illos plausus te transtuleris; terrena nunquam te detinebunt, non magna praesentia reputabis, non absentia quaeres.
29.3.20 In hac quippe regia, nemo satellitum regiorum, non curans diadema gestantis et in solio sedentis gratiam, gracculorum voces imitatur, muscarum et culicum volantium stridorem: nihil enim meliores iis sunt hominum laudes.
29.3.21 Cognita itaque humanarum rerum vilitate, omnia in tutissimos conferamus thesauros, et manentem perennemque gloriam quaeramus:
29.3.22 quam utinam nos omnes consequamur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria unaque sancto Spiritui, nunc et semper et in saecula saeculorum, amen.