PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

29.1.4 Hoc denique et Christus Pylato loquens iudicabat, dicens: Ego semper palam docui, et in occulto locutus sum nichil, et tunc dixit et nunc egit. Audi qualiter: Induxit enim post hec uenit in Iudeam terram ipse et discipuli eius, et illic morabatur et baptizabat.
CLOSE
Griffolini

29.1.4 Quod Christus ad Pilatum his uerbis significauit: Ego palam locutus sum mundo. Ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conueniunt, et in occulto locutus sum nihil. Hoc tunc locutus est Iesus, nunc autem fecit. Post haec, inquit, uenit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illic demorabatur, et baptizabat. Erat autem Ioannes baptizans in Enon iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et ueniebant et baptizabantur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

29.1.4 quod Christus ad Pilatum his verbis significauit: Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Iudaei conueniunt, et in occulto locutus sum nihil: hoc tunc locutus est Iesus, nunc autem fecit. Post haec, inquit, venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illic demorabatur, et baptizabat.
CLOSE
Montfaucon

29.1.4 quod et Christus Pilato his verbis significavit: Ego palam loquutus sum mundo, et in occulto loquutus sum nihil. Quod tunc dixit Jesus, hoc nunc fecit. Post haec, inquit, venit in Judaeam terram ipse et discipuli ejus, et illic demorabatur et baptizabat.