PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

29.1.3 sed omnibus quidem est superior, suscipiens quidem infinitas insidias. Manens autem indecertabilis et eos qui ad eam defugiunt, sicut in munito muro custodiens propie uirtutis superhabundantia, et latentes quidem euertens subintroitus. Omnibus autem in medio proponens eam que a seipsa.
CLOSE
Griffolini

29.1.3 omnia excedit, et si innumeris circumueniatur insidiis, tuta permanet, et qui ad eam confugiunt tamque1470/1486/1530: tanquam firmissimo1530: firmissimo et tutissimo muro eius uiribus custodiuntur, et latentia omnia et abscondita in medium proponit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

29.1.3 omnia excedit: etsi innumeris circunueniatur insidiis, tuta permanet: et qui ad eam confugiunt, tanquam firmissimo et tutissimo muro eius viribus custodiuntur, et occulta quidem latibula deuitans, sua omnibus in medium proponit:
CLOSE
Montfaucon

29.1.3 sed omnibus superior multas excipit insidias, manet autem invicta, eosque qui ad se confugiunt, quasi tutissimo muro munitos servat, idque ex potentiae suae magnitudine; et occultos insultus evertit, sua vero palam omnibus proponit: