29.1.12 Sine hiis autem et in baptizando non cessabat continue admonens et magna et reuerenda ostendens que Ihesu sunt. Baptizabat autem propter nichil aliud quam solum in eum qui ueniebat post ipsum.
29.1.12 Praeterea inter baptizandum Ioannes non cessauit frequenter admonere, et maxima et clarissima de Iesu ostendere, nihil1470/1486/1530: nil aliud dicens quam ut in eum, qui post ipsum uenturus erat, crederent.
29.1.12 Praeterea inter baptizandum Ioannes non cessauit frequenter admonere, et maxima et clarissima de Iesu ostendere, nil aliud dicens, quam vt in eum qui post ipsum venturus erat, crederent.
29.1.12 Praeterea dum baptizabat Joannes, non finem faciebat monendi et magna de Jesu praedicandi. Baptizabat vero tantum in eum qui post se venturus erat, ut in eum crederent.