PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

29.1.19 Quia uiderunt eos baptizantes ceperunt dicere ad eos qui baptizabantur ut eo quod ab ipsis baptismate plus quid eo quod discipulorum Christi habente. Et accipientes unum eorum qui baptizati erant conabantur huic suadere sed non suasere.
CLOSE
Griffolini

29.1.19 Cum enim uiderent eos baptizare, coeperunt aduersus baptizatos loqui, ac si Ioannes apud ipsos baptizando Christi discipulos excelleret, et aduocato aliquo ex baptizatis persuadere ei conabantur. Non tamen persuaserunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

29.1.19 Cum enim viderent eos baptizare, coeperunt aduersus baptizatos loqui, ac si Ioannes apud ipsos baptizando Christi discipulos excelleret, et aduocato aliquo ex baptizatis persuadere ei conabantur, non tamen persuaserunt:
CLOSE
Montfaucon

29.1.19 et cum viderent illos baptizare, eos qui baptizabantur alloqui coeperunt, quasi baptisma suum quid plus haberet, quam baptisma discipulorum Christi: atque ex baptizatis aliquem adorti, id illi persuadere conati sunt, nec potuerunt.