PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

29.2.7 Vnde manifestum est quoniam neque interdum superauerunt cum quo questionem habuerunt. Hec autem dixerunt imperfectius adhuc dispositi, et nundum a largitione existentes puri.
CLOSE
Griffolini

29.2.7 Vnde constat quod iudeo cum quo disceptabant ei minime persuaserunt. Hec autem animi imbecillitate et ambitione quadam loquebantur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

29.2.7 vnde constat quod Iudaeo cum quo disceptabant, ei minime persuaserunt. Haec autem animi imbecillitate, et ambitione quadam loquebantur.
CLOSE
Montfaucon

29.2.7 Unde palam est eos nec Judaeum quicum disputaverant, ad suam sententiam adduxisse. Haec porro dicebant quod adhuc imperfectiores, nec prorsus ambitione vacui essent.