PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

29.2.18 Vides qualiter paulatim ostendit diuinam uocem esse? Quod enim dicit, tale est. Minister sum et ea que sunt eius qui misit me dico. Non humana gratia blandiens ei, sed patri eius qui misit me ministrans.
CLOSE
Griffolini

29.2.18 Vides quo pacto paulatim diuinam uocem fuisse ostendit? Ac si dicat: Minister sum, et mittentis mandata nuntio. Neque humanam aucupor gratiam, sed eius patri, qui me misit, ministerium exhibeo.
CLOSE
Griffolini-Montanus

29.2.18 Vides quo pacto paulatim diuinam vocem fuisse ostendit? ac si dicat, minister sum, et mittentis mandata nuncio, neque humanam aucupor gratiam, sed eius patri, qui me misit ministerium exhibeo:
CLOSE
Montfaucon

29.2.18 Viden’ quomodo paulatim ostendat vocem illam esse divinam? Hoc enim vult significare: Minister sum, et ea loquor quae ad mittentem me spectant: non humanam aucupor gratiam; sed Patris ejus qui me misit ministerium exhibeo.