PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

29.2.15 Si uero uniuersaliter habemini a meo testimonio ait. Et uerum hoc extimatis, discite quoniam propter hoc maxime non me illi, sed illum michi prehonorare oportet. Quoniam autem non nunc hec dico uos habeo huius testes. Ideoque inducit. Ipsi uero michi testimonium perhibetis, quoniam dixi quoniam non sum ego Christus, sed missus sum ante eum.
CLOSE
Griffolini

29.2.15 Si meum prorsus, inquit, testimonium accepistis1470/1486/1530: testimonium accepistis inquit, et uerum id arbitramini, discite uelB: nihil ex eo non me, sed illum in honore potiorem. Vos me audistis. Vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus, sed missus sum ante illum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

29.2.15 Nam si meum prorsus testimonium accepistis, inquit, et verum id arbitramini, discite vel ex eo, non me, sed illum in honore potiorem. Vos me audistis, vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim, Non sum ego Christus, sed missus sum ante illum:
CLOSE
Montfaucon

29.2.15 Si meum prorsus testimonium accipitis, et verum putatis, vel ex eo discite, non me, sed illum potiorem habendum esse. Quid enim testificatus sum? Vos evoco rei testes: ideo addit: Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim, Non sum ego Christus; sed missus sum ante illum.