PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

29.1.13 Quid igitur hoc predicabat? Qualiter utique reuerendos ostendisset discipulos Christi? Cessans enim contrarium utique extimaretur. Zelo uel ira hoc facere. Manere autem predicantem, fortiora hac ostendebat.
CLOSE
Griffolini

29.1.13 Qui igitur hoc praedicabat, quo pacto discipulorum Christi praestantiam demonstrasset, si a baptismate cessasset?B/F: cessasset. Contrarium uisum esset, uel emulatione, uel ira id facere. Cum autem praedicando perstiterit, ea uehementiora ostendit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

29.1.13 Qui igitur hoc praedicabat, quo pacto discipulorum Christi praestantiam demonstrasset, si a baptismate cessasset? Contrarium visum esset, vel aemulatione, vel ira id facere: cum autem praedicando perstiterit, ea firmiora ostendebat:
CLOSE
Montfaucon

29.1.13 Qui igitur hoc praedicabat, quomodo discipulorum Christi praestantiam demonstrasset, si a baptismate destitisset? nam e contrario visum fuisset, ipsum ex invidia vel ira cessare. Persistendo autem, haec firmiora declarabat.