PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

29.2.24 propter hoc utique et propterea quia estimabant ipsi morderi hiis que fiebant, amicum seipsum uocauit sponsi ostendens quoniam non solum non mordetur, sed et ualde letatur. Quia igitur istud ueni explere in tantum desum dolore in hiis que aguntur, quoniam tunc maxime utique dolerem, si hoc non factum esset.
CLOSE
Griffolini

29.2.24 Praeterea quoniam aegre ferre Iesu opera putabatur, sponsi se amicumF: amicum se sponsi appellauit, ut ostenderet non modo non1470/1530: om. aegre ferre, sed maiorem in modum1470: immodum laetari. Hoc enim effecturus ueni, inquit, et tantum abest, ut moleste eius opera feram, ut tum maxime dolerem1486: dolorem, si non fierent.
CLOSE
Griffolini-Montanus

29.2.24 Praeterea quoniam aegre ferre Iesu opera putabatur, sponsi se amicum appellauit, vt ostenderet non modo non aegre ferre, sed maiorem in modum laetari. Hoc enim effecturus veni, inquit, et tantum abest, vt moleste eius opera feram, vt tum maxime dolerem, si non fierent,
CLOSE
Montfaucon

29.2.24 Idcirco quod putaret illos haec aegre ferre, se amicum sponsi dicit esse, ostendens se non modo non aegre ferre, sed admodum gaudere. Quia igitur hoc perfecturus adveni; tantum abest ut de gestis doleam, ut maximo moerore afficerer, si non fierent.